CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3958     View  [Back]
Charta qua Suarius, consul, et uxor ejus Henderquina, comitissa, monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana monachis Cluniacensibus dant.
Quandoquidem Dominus noster Jesus Christus, scilicet Verbum Patris, pro salute fidelium incarnari et nasci absque virili contagione de beata Maria voluit, derisiones, sputa, flagella, mortemque humiliter sumpsit, et ad confirmandam credulitatem fidelium cęteraque ęcclesię sacramenta, non solus, sed cum multis surrexit: dignum profecto est ut nos, pro quibus ipse tot et tanta humiliter sustinuit, ex viribus et adquisitionibus nostris ei offeramus, atque nosmet ipsos, illius suorumque fidelium immitando exemplis, totis nisibus concedamus. Obinde ego consul Suarius, una cum propria conjuge Henderquina comitissa, illum timentes judicem cum amore, amantesque cum timore, cui soli conpetit medicinam post mortem prestare, admota voluntate domini nostri P. Ovetensis episcopi, suorumque canonicorum conmutavimus cum parentibus et heredibus nostris illorum partes, videlicet monasterii Sancti Salvatoris de Corneliana, quod situm est apud Asturias, in territorii de Salas, inter duo flumina, Nonaia et Narceia. Dedimus quippe supradictis parentibus et heredibus nostris, pro suarum partium predicti monasterii, villas et hereditates quas cum illis et absque eis habebamus; quas villas et hereditates per firmissimas kartas juste et canonice ex utraque parte obnixe firmavimus. Postquam, miserante Deo, juste ut supradiximus sepefatum monasterium in nostro jure obtinuimus, cernentes atque considerantes intra nosmet ipsos non esse dignum laica persona monasterium vel ęcclesias aut hereditates alicujus monasterii hereditario jure possidere, fraterna interveniente karitate, donamus et concedimus suprataxatum monasterium Sancti Petri et Pauli Cluniacensi monasterio, ejusque venerabili abbati domino Pontio, sanctissimoque conventui illius, cum omni hereditate illius et omnibus villis quas ex nostra hereditate et adquisitione atque regia inkartatione hactenus habuimus, et adquirere Deo donante potuimus. Hęę sunt ęcclesię villęque, hereditates ac familia quas cum predicto monasterio Sancti Salvatoris de Corneliana omnipotenti Domino et Cluniacensi monasterio, pro remedio nostrarum animarum nostrorumque parentum offerimus: In primis monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana, Sanctum Martinum, Sanctam Eufemiam, Sanctum Vincentium, Sanctum Jacobum de Vescas, hęę sunt ęcclesię quę sunt in territorio de Salas. Item in Salas villam Obinianam cum omnibus bonis suis, Villam Novam, villam Elavam, Celmonium, Obanes; in Castaneto nostram portionem; medietatem de Carles; Nava, Lavalios, Casam Melendi mediam, Villam Zon, Villam Mar, Portella, Avellaneda, Vega de Camunio mediam, Linares, medietatem de Vega Arango, Lauro, Fraxineto, Venes, Pelones, Lanio, nostram portionem in Borones; in terram de Salzedo, nostram portionem in Sancto Salvatore de Ambax, Linares, Trastarano; in terra de Submeto, Orria et Prelon; in Tebrega in valle de Sancto Johanne, Varzena, in Carzana, Texera, quantum ibi habemus, tam de parte parentum quam etiam de nostra adquisitione; in valle Sancti Petri, ecclesiam Sancte Eulalię de Torze, Sanctum Christoforum de Cunia, ecclesiam Sancti Vincentii, ecclesiam Sancti Justi de Paramo cum omnibus adjuntionibus suis, Elesga, castellum Sancti Petri cum omnibus villis et hereditatibus suis. In terra de Vadabia Covellas, Villa Cezin, Cova, Valinas, Trobano; in Sena hereditatem Oduarii; in riba de Orvego, Sarego, Carocera, Subribios cum Senris de Ordas; in riba de Omania, Petragal, intus in Legione, nostras casas cum omnibus parentibus suis in circuitu; secus Legionem, villam quę vocatur Nava; in terra de Monzon, Framnadam, et Sanctum Stephanum; in terra de Campis, valle de Junquello, Cavadellos, Fontes de Veroz, castro de Benvivre, Falafes, Mouzar; in campo de Tauro, Morales, Cabanarios, Penella, Villam Avaruz; in terra Galletie, inter Euve et Masma, villam quę dicitur Don Pinion, Felgosa cum omnibus bonis suis, Villam Framir, Posata. Damus et concedimus Cluniacensi monasterio et abbati domino Pontio, et sanctissimo conventui illius suprad[ict]um monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana, cum prefato castello, et cum omnibus suprascriptis ęcclesiis, hereditatibus et villis, nostram scilicet portionem, quantum nos ibi habemus vel habere debemus, preter jus pontificale; tali videlicet conventione, ut semper benedictum abbatem per sanctissimum abbatem Cluniacensis monasterii in prefato monasterio habeamus. Et concedimus ut per unumquemque annum Cluniacensis monasterium a prefato monasterio II marcas argenti recipiat. Et nos comes Suarius et Henderquina comitissa, omnibus diebus vitę nostrę obtineamus et habeamus prefatum monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana, pro beneficio ęcclesię per manum domini abbatis Cluniacensis monasterii, sicut definivimus in manu camerarii domini Ugonis. Post mortem quoque nostram, liberum et ingenuum ad Cluniacensem monasterium ex omnibus partibus omnium hominum permaneat atque consistat. Stabilimus quoque cum prefato camerario domno Ugone de sorore nostra domina Urracha, ut detur ei in suprataxato monasterio domum utilem ad habitandum et portiones ciborum sibi cum tribus aliis famulis, tales quales ipsi monachi a refectorio sumpserint. Si melius ei fecerint, laudamus. Si quis tamen presenti obviaverit scripturę, perpetua dampnetur excommunicatione; et habeat partem et societatem cum Datan et Habiron, cum Simone Mago, cum Juda quoque atque Nerone, cum diabolo et angelis ejus, et pereat in eternum. Amen. Et pro temerario ausu Xcem milia solidorum purissimi argenti Cluniacensi monasterii persolvat. Ego sepefatus consul Suarius cum propria conjuge Henderquina comitissa, hanc legitimam kartam, quam fieri jussimus et relegendo multociens audivimus, propriis nostris manibus roboramus et roborando concedimus. (Monogrammes) Factum fuit hoc testamentum noto die nonas marcii, currente era Ma Ca LXa, regnante Urracha regina cum filio suo Adefonso in Legione et in Castella. Urracca, Hyspanensium regina confirmat. (Monogramme d'Urraque) Adefonsus rex, predicte regine filius, confirmat. Santia, soror regis, reginaque filia, confirmat. Urracca Veremudiz conf. Comes Guterius conf. Gundisalvus Pelagii conf. Adefonsus Veremudiz conf. Gundisalvus Ansuriz conf. Pelagius, gratia Dei Ovetensis episcopus, confirmat. (Seing) Didacus, Dei gratia Legionensis episcopus, conf. Didacus, archiepiscopus Sancti Jacobi apostoli, conf. Petrus, Lucensis episcopus, conf. Stephanus, prior Sancti Zoili Carrionensis, conf. Philippus, prior Sancti Petri Ventiodori, conf. Pelagius Martiniz conf. Menendus Enalsi conf. Ecta Vita Suariz conf. Menenduz Roderiquiz conf. Gundisalvuz Menendiz conf. Flainus Fafilaz conf. Rodericus Petriz conf. Suarius Ordoniz conf. Petrus Didaz conf. Ordonius Didaz conf. Petrus Garciaz conf. Fernandus Petriz conf. Alii multi boni et nobiles confirmant. Petrus, testis. Pelagius, testis. Martinus, testis. Johannes notuit canonicus Legionensis. (Seing du notaire)
(Au dos:) Testamentum Sancti Salvatoris de Corneliana.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung