CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3965     View  [Back]
Rodulfus, Remorum archiepiscopus, decernit ecclesiam in honore Sancti Præjecti apud Betuniam constructam a monachis Cluniacensibus possidendam esse.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Rodulfus, propicia divinitate Remorum, licet indignus, archiepiscopus, controversiam inter monachos Sancti Prejecti et Cluniacenses monachos diu ventilatam, tandem examinis nostri moderamine terminatam, stilo mandare dignum disposui, et ad noticiam omnium presenti pagina pertrahendam curavi. Ingruentibus aliquando quibusdam oportunitatibus contigit a monachis Sancti Prejecti corpus ejusdem martyris in episcopatum Atrabatensem, ad castellum deferri quod Betunia dicitur, et per ejus merita multa signa et miracula Dominum ibidem operari. Hęc videntes terre illius incolę simul et divinę pietati congratulantes, nec Sancti Prejecti beneficiis ingrati, inibi in honore illius ęcclesiam construxerunt et predia et possessiones multas ad eandem contulerunt. Monachi vero argenteis calicibus, crucibus, textibus, vasis, palliis, planetis, aliis vestibus, cortinis, libris, aliis etiam ornamentis, quę de monasterio suo convexerant, predictam ęcclesiam decoraverunt. Domnus Lambertus bonę memorię, Atrabatensis episcopus, audiens in parrechia sua absque scitu suo et archidiaconi sui ęcclesiam constructam, eam sibi ut propriam vendicavit, et ęcclesię Cluniacensi ad usus monachorum Abbatisvillę contradidit. Hinc irarum et discordię fomes pullulavit, inde scandalum inter Sancti Prejecti monachos exortum et Cluniacenses, invaluit. Monachi Sancti Prejecti, quia gratia divina opitulante, per meritum prefati martyris, et quod sumptu et labore suo jam dicta ęcclesia fundata fuerat, suam et sui juris esse dicebant; Cluniacenses, quia episcopus Atrabatensis ob hoc videlicet quod eam in episcopatu suo, eo inconsulto et archidiacono suo, constructam invenerat, illam eis largitus fuerat, hanc jure sibi defensare volebant. Hanc litem dirimere volentes, hoc fine terminavimus, quod Cluniacenses monasterio Sancti Prejecti pro ornamentis in ęcclesia illa consumptis duodecim marcas argenti ad presens recompensaverunt, pro censu vero dimidiam in festivitate ejusdem sancti quotannis eidem resignabunt. Si vero, accidente casu, legatus qui eam detulerit morte vel aliquo impedimento preventus fuerit, monachi Sancti Prejecti haud minus omni occasione sopita, a Cluniacensibus prefixam pactionem, dimidiam videlicet marcam recipient, et sic Cluniacenses sepefatam ęcclesiam quietam et inconcussam deinceps retinebunt. Hanc autem testamentalem scedulam, ut omnis inter eos in ęternum querela exterminetur, signis et probabilibus personis cum nostre imaginis additamento, approbatam esse statuimus. Signum Lisiardi, Suessionensis episcopi †. Signum Ębali, Catalaunensis episcopi †. Signum Engelranni, Ambianensis episcopi †. Signum Symonis, Noviomensis episcopi †. Signum Johannis, Morinensis episcopi †. Signum Claręmbaldi, Silvanectensis episcopi †. Signum Odonis, abbatis Sancti Remigii †. Signum Nicholai, Remensis archidiaconi †. Signum Hugonis, Remensis archidiaconi †. Signum Joffridi decani †. Signum Frederici prepositi †. Signum Leonis cantoris. Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo centesimo XXo IIIo, indictione Ia, regnante Ludovico venerabili rege Francorum anno XVo, archiepiscopatus autem domni Rodulfi archiepiscopi anno XVIo. Fulcradus cancellarius scripsit et subscripsit.
(Au dos:) Radulfi Remensis archiepiscopi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung