CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3966     View  [Back]
Charta qua Hugo Beraldus et frater ejus Petrus confirmant donationem factam a Bernardo Grosso monachis Cluniacensibus in bosco de Breias.
In nomine Domini. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod nos duo fratres, scilicet Hugo Beraldus et Petrus Beraldus, unum boscum ab antecessoribus nostris, in quo partem quartam habemus, senioribus nostris de Cluniaco, quibus preest domnus Petrus abbas eorumque successoribus perpetuo futuris, sic communem facimus. Quicquid de lignis vivis vel mortuis necessarium eis est ad omnem focum in cunctis officinis monasterii omni tempore, sicut major murus monasterium et officinas claudit, totum habeant, sicut voluerint de bosco quem dedit eis Bernardus Grossus, et frater ejus Landricus ad omnem focum, in quo et nos quartam partem habemus; habetque boscus ille terminos istos: ab oriente villam quam Breias vocant, ab occidente fluvium qui Gradona vocatur, a septentrione boscum de Casellis, Cluniacensium seniorum, a meridie boscum de Curte Humberti, Cabillonensium monachorum Sancti Petri. In hoc igitur boscho excursum habeant cunctis diebus [famuli] et asini Cluniacensium seniorum, ad omnem focum, ut dictum est, nisi ad rogum illum qui fit ad faciendam calcem, seu ad quoquendos lateres, vel ad faciendos carbones in usus fabrorum. Istud donum facimus, nos scilicet ego [Hugo Beraldus et ego] Petrus Beraldus, pro animabus nostris et pro anima patris nostri et matris nostre et antecessorum nostrorum. Et propter hoc suscepimus a domno Bernardo, priore Cluniacensi, CC solidos; et juravimus super sacrum altare quod nunquam faciamus eis torturam de convencione ista, quod pactum hujusmodi nunquam eis effringamus. Hoc juravimus fideliter et sine malo ingenio. Ego quidem Hugo Beraldus juravi, audiente Bernardo Grosso, qui dum jurarem me manu tenuit, et audiente Wigone, decano Cluniacensi, Stephano de Cristol, Christiano Coco, Petro de Curte Humberti. Ego etiam Petrus Beraldus juravi, audiente Leotaldo, capellano Cluniacensi, Humberto presbitero, Bernardo, Johanne Clunicensi. Factum in manu Bernardi, prioris Cluniacensis, laudante simulque cooperante avunculo nostro Hugone Beraldo, abbate Divionense, anno Dominice incarnationis Mo C. XX. III. Quod ut perpetuo maneat inconcussum cartulam fieri mandavimus, et intrantes capitulum Cluniacense, sicut hec cartula continet, coram omnes qui aderant confirmavimus cum libro regule, sicque societatem et participationem omnium beneficiorum suorum conventus Cluniacensis nobis dedit, et pro absolutione peccatorum nostrorum et antecessorum nostrorum oracione facta, Amen respondit.
(Au dos:) Carta Hugonis Beraldi et Petri Beraldi fratrum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung