CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3974     View  [Back]
Charta qua Adalbero, Leodiensis episcopus, notum facit Walterum de Trudignes, ecclesiam de Bertreis monasterio Cluniacensi dedisse.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Adalbero, gratia Dei Leodiensis episcopus, notum facio presentibus et futuris fidelibus nostris, quia Walterus de Trudignes, liber homo, tradidit Sancto Petro et fratribus Cluniacensis monasterii, ecclesiam de Bertreis cum omnibus usuariis, decimis et ceteris appendiciis suis in Hanudis et in Puceis et in Trudeneis, et in Evrenais, pro salute anime sue vel animarum patris et matris sue, ea scilicet conditione ut fratres quos abbas Cluniacensis ibi Deo servituros transmiserit, ipsam ecclesiam et quicquid ad eam pertinet, ita libere teneant sicut tenebat ipse Walterus, et per singulos annos tantummodo unum aureum denarium Leodiensis monete in Pasca ipsi fratres persolvant ad altare Sancti Petri Cluniacensis ecclesie; homines vero qui de terra ipsius ecclesie beneficiati sunt et fidelitatem inde fecerunt Waltero, ipsam terram de manu prioris ecclesie requirant, et fidelitatem et servicium inde priori ipsius ecclesie faciant. Districtio quoque ville ad ecclesiam pertinebit, ita ut Godescalcus, frater ipsius Walteri, qui advocatus est ejusdem allodii, medietatem ipsius districtionis de ecclesia teneat vel per hoc ipsam ecclesiam et quicquid ad ipsam pertinet ab omnibus injusticiis deffendat. Restauracionem similiter Sancto Petro et ipsis fratribus dedit, ita ut medietatem ipsius restaurationis ecclesia, medietatem ipse advocatus teneat; medietatem etiam chorvede, que ipsius Walteri erat, eis concessit; alia enim medietas pertinet ad ecclesiam et abbatem Sancti Laurentii. Molendinum quoque de Bavigneis, cum omnibus usuariis suis, et medietatem silve de Trudineis, ad integrum, sicut in suos usus et in dominium tenebat, ipsis fratribus dedit. Advocatiam dedit Godescalco, fratri suo, et posteris ejus, ea conditione ut ipsam advocatiam teneant de ecclesia Cluniacensi, et de manu prioris quem abbas de Cluniaco ibi transmiserit, et ut nullus ibi sit advocatus neque subadvocatus preter ipsos, et libertatem ipsius allodii inviolabiliter ipsi custodiant, et a malis hominibus deffendant. Ita enim liberum erit ipsum allodium et justiciam sue libertatis retinebit ipsa ecclesia cum omnibus appenditiis suis, ut preter quod constitutum est advocato tenere de ipsa ecclesia, id est medietatem districtionis ville, et medietatem restaurationis, nullum jus, nullamque potestatem aut dominium seu violentiam in ipsum allodium et in homines ad ipsam ecclesiam pertinentes exerceat. De omni quoque justicia que fiet in ipso allodio, de quo prior ejusdem ecclesie placitare debebit cum fratribus et hominibus suis, nichil ad eum pertinebit, nisi forte ad faciendam vel retinendam justiciam, quam per se illi diffinire non poterunt, advocetur; et tunc de ipsa justicia quam fecerit, duos denarios fratres habebunt, ipse tertium habebit denarium. De medietate autem silve quam dedit idem Walterus ipsis fratribus, si quis injustitiam fecerit, pro justicia exigenda duos denarios similiter fratres habebunt, advocatus semper ipsius silve tertium accipiet denarium. Quicumque autem ad altare ecclesie pertinent, et censum ibi persolvunt nichil ad advocatum pertinebunt, nullum jus, nullamque potestatem advocatus super eos habebit nec inplacitabit, neque violentiam de ipsis ecclesie faciet nec ad exigendam de illis justiciam, cum priore sedebit, nisi ab ipso advocetur, et tunc, ut dictum est, pro facta ab ipso justicia, tertium habebit denarium. Et hoc quoque statutum est, ut prior ipsius ecclesie cum fratribus suis ad nullum alium pertineat, vel alicui celle appendat, nisi ad abbatem et ad priorem Cluniacensis monasterii. Quod si aliter abbas Cluniacensis facere voluerit, scilicet ut sub providentia vel potestate alicujus celle, vel prioris alterius hanc transponat ecclesiam, episcopus Leodiensis et advocatus prohibeant fieri et in deffensione atque arbitrio sit eorum hoc privilegium et hanc constitutionem retinere et tueri in perpetuum. Bona vero que ad ipsam ecclesiam sunt collata, vel aliquando a fidelibus erunt conferenda, ad usus fratrum ibi Deo servientium proficiant, nec unquam ad aliorum usus conferantur, vel in potestatem extraneorum redigantur. Hanc igitur elemosinam ipse Walterus Sancto Petro dedit et confirmavit, ut fratres ibi Deo servientes ipsum publice et privatim cotidie habeant in orationibus suis, et cotidiana[m] absolucione[m] faciant ei, et tam anniversarium suum, quam patris et matris sue anniversaria in vigiliis et missis et in ceteris beneficiis suis devote recolant. Que constitucio sive traditio, ut rata et inconvulsa maneat, hanc ad posterorum memoriam sive confirmationem presenti scripto mandavimus et in generali synodo cum consensu sancte Leodiensis ecclesie, episcopali auctoritate firmavimus, et nostro sigillo corroboravimus. Testesque idonei sunt adhibiti et in hac carta conscripti: Andreas prepositus et archidiaconus, Alexander archidiaconus, Heinricus archidiaconus, Almannus archidiaconus, Steppo archidiaconus, Arulfus, canonicus Sancti Lamberti, Wilelmus, Heinricus, Steppo scholasticus. Ex nobilibus atque illustribus viris: Godefridus, comes Namucensis, Gislibertus, comes de Durachio, Lambertus, comes de Monteacuto. Liberi homines: Godescalcus, advocatus ejusdem allodii, Adelo Namucensis, Girardus de Landineis, Gerardus de Berceis, Gislibertus de Lens, Heinricus de Pucei. De familia Sancti Lamberti: Humbertus et frater ejus Godezo, Godezo de Evrenais, Robertus, et alii multi. Actum Leodii, anno Dominice incarnationis Mo Co XXIIII, indictione II, regnante Heinrico quarto, anno imperii ejus XXV, sub Adalberone, Leodiensi episcopo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung