CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3975     View  [Back]
Charta qua Walterus de Trudignes recognoscit medietatem decimæ ecclesiæ de Bertreis fratrum dicti loci esse, alteram vero suam, dum vixerit.
Ego Walterus hoc etiam manifestum fieri volo, quod inter me et fratres de Bertreis diffinitum et confirmatum est, ut decima ipsius ecclesie quam Sancto Petro tradidi, ita inter me et ipsos fratres equaliter parciatur, ut dum vivo partem ipsius decime quam in usus meos detinui ex integro habeam; reliqua vero pars ad ipsos fratres permaneat. Post obitum quoque meum totam decimam obtinebunt. Quod ut ista firma permaneant, due carte sunt inserte, quarum unam ego, alteram vero fratres habent; ut scilicet in neutram partem injusticia aliqua fieri possit. Unde, pater et abbas venerabilis, vobis obsecrando mando, ut illud quod in predictis cartis scriptum habetur in vestro capitulo confirmetis, ne si aliquam novam personam ad predictam dirigitis ecclesiam, de parte predicte decime valeat inquietare.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung