CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3976     View  [Back]
Epistola Walterii de Trudignes ad Petrum, Cluniacensem abbatem, qua rogat eum ut mittat ad ecclesiam de Bertreis monachos Cluniacensis monasterii.
Domino et patri suo P[etro] venerabili Cluniacensium abbati, W[alterus] filius et fidelis suus, per magni consilii angelum abundare in omnem gratiam et in omne opus bonum. Notum facio vobis, pater karissime, et fratribus vestris, quia ęcclesiam de Bertreis cum omnibus usuariis et appendiciis suis legaliter tradiderim et confirmaverim ęcclesię Cluniacensi, pro salute animę meę in testimonio legitimi advocati et nobilium atque liberorum hominum, cum consensu Leodiensis episcopi et archidiaconi, ad cujus curam pertinet parrochia ipsius ęcclesię. Homines autem mei, qui de terra sive reditibus ipsius ęcclesię sunt beneficati, ipsa beneficia accipient de manu prioris ipsius ęcclesię, et de ipsa ęcclesia in hereditatem tenebunt ipsi et posteri eorum et fidelitatem inde facient ipsi ęcclesię nullaque violentia vel malo ingenio a sua erunt excludendi hereditate. Prębenda quoque presbiteri qui parochię deservit ad priorem ipsius ęcclesię pertinebit, ut illam cum meo consilio, quoad vivam, et deinde cum consilio fratrum suorum donet presbitero illi qui ad implendum tale officium idoneus sit, ita tamen ut de investitura altaris et de cura animarum sive de culpis suis ipse presbiter suo respondeat archidiacono. Servi vero et ancillę qui ad ipsam ęcclesiam pertinent tantummodo censum sui capitis solvent ad altare, et de cętero mihi servient dum vivo; post obitum vero meum erunt ęcclesię de integro. Frater vero meus Godescalcus, cui advocatiam dedi, et posteri ejus nihil in placitis ipsorum fratrum habebunt, nisi ab eis fuerint convocati adjutores ad placitum, et tunc tercium tantummodo accipient denarium. Conductores etiam decimę Sancto Petro et mihi fidelitatem facient, quia dum vivo medietatem omnium rerum ad ipsam ęcclesiam pertinentium accipiam ad subsidium meum. Post obitum vero meum et ipsa medietas dabitur fratribus ibi Deo sub vestra obędientia servientibus. Qui fratres pro censu unum tantum denarium aureum, singulis annis, solvent Cluniacensi ęcclesię. Hanc igitur constitutionem dum carta et sigillo Leodiensis episcopi confirmare et vobis mittere intenderem, jamdudum, domine pater, deprecatus sum ut aliquos de fratribus Cluniacensis monasterii, viros boni consilii et amatores sanctę religionis, ad locum quem Sancto Petro tradideram mitteretis, per quos ipse locus in ędificanda ęcclesia et in augmento rerum suarum proficeret, quique tantummodo sub vestra vel prioris Cluniacensis monasterii essent obędientia. Quę peticio mea cum vobis placuerit et remissis ad me litteris, ita ut mandaveram vos facturum promiseritis, miror et valde contristor, quare vestram promissionem alio commutaveritis consilio; tales enim personę, non de Cluniaco, sed de Cossiaco, ad me missę sunt, quę nullum in religione sancta haberent studium, quę contentionibus deservirent et res ecclesię distraherent atque dissiparent, nullumque bonum exemplum exiberent populo. Quapropter iterum suggero et precor, ut secundum vestram promissionem unum priorem et alios tres fratres de Cluniacensi monasterio, viros Deum timentes et religiosos atque prudentes, ad locum nostrum mittatis, per quos et sancta religio et rerum vestrarum census augeatur eorumque bono exemplo gaudeat et ędificetur populus. Quod si forte propter hoc negligitis, quoniam procul a vobis sumus, et res quas Sancto Petro dedi parvę vobis videntur, concedite mihi ut cum vestra gratia ipsum locum constituam ubi voluero, secundum timorem et voluntatem Domini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung