CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3977     View  [Back]
Epistola Adalberonis, Leodiensis episcopi, ad idem spectans ut supra.
Ego quoque Albero, gratia Dei Leodiensis episcopus, vestram paternitatem et fratrum Cluniacensium venerabilem saluto conventum, meque vestris orationibus commendo et ut me vestrum fidelem accipiatis deprecor. Pro quibus autem filius noster Walterus ad vos cum litteris suum mittit nuntium, necesse est ut solliciti sitis, scilicet ut ad nostras partes monachos tales dirigatis, in quibus bonus odor sanctę religionis et humilitatis atque caritatis redoleat. Nam quos prior Cossiaci misit, tanquam ex vestra parte, multum dissimiles sunt ab illis conversatione et moribus, quos aliquando de vestro cognovimus ordine. Ego autem, sicut vester fidelis, eorum ero adjutor in quibus voluerint, et vos de quibus mihi mandaveritis libenter faciam, prout possibile fuerit. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung