CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3984     View  [Back]
Charta qua Eustachius, monachus Cluniacensis, olim comes Bononiensis, dat viginti libras Anglicæ monetæ annuatim accipiendas, medietatem ecclesiæ Cluniacensi, medietatem ecclesiæ de Rumiliaco.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Ego Eustachius, olim comes Boloniensis, nunc autem, disponente Deo, monachus Cluniacensis, quod in ultimis ęcclesię Cluniacensi dedi presenti cartula sigillo meo munita corroboro et confirmo, videlicet ut de villa mea quę est in Anglia et vocatur Fobinges annuatim sine ullius contradictione vel diminutione reddantur predicte ęcclesię X librę Anglicę monete et alie X ejusdem monetę ęcclesię de Rumiliaco, quam et ego cum Maria, uxore mea, dedi monachis Cluniacensibus. Hoc feci ego Eustachius in manu Bernardi, prioris Cluniacensis, publice apud Romiliacum, anno Verbi incarnati M. C. XX. V, laudante simulque confirmante Stephano, comite Boloniensi, cui hereditatem meam cum Mathildi, filia mea, dedi, que et hoc donum laudavit atque confirmavit, presentibus multis quorum nomina subnotata sunt. S. Heustachii, qui hoc fecit. S. Stephani, comitis Bolonie, qui laudavit. S. Matildis, comitisse, quę et laudavit. S. Bernardi, prioris, in cujus manu factum est. S. Balduini, abbatis Sancti Wlmari. S. Balduini de Chaïol. S. Willelmi de Hesdinol. S. Clarembaldi de Timberona. S. Balduini, constabularii. S. Haemfredi, dapiferi. S. Wiffredi, pincerne. S. Eustachii de Finles.
(Au dos:) Carta Eustachii, comitis Bolonie, de decem marchis in Anglie.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung