CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3987 bis     View  [Back]
Epistola Go[ffridi] de Dinan et filiorum ejus ad Petrum, Cluniacensem abbatem, qua territorium a Stephano monacho datum ab omni exactione liberum concedit.
P. Cluniacensi abbati Dei gracia venerabili, ipsiusque religiosissimo conventui, abbati quoque Sancti Germani Altisidorensis, G. de Dinan ipsiusque filii, salutem. Huic presenti monacho, nomine Stephano, nostro videlicet compatriote familiarissimo, quoddam territorium hereditario jure sub nostro dominio contingit, quod prout audivi vobis ab illo concessum, in quantum mihi pertinet similiter concedo, quietum scilicet et ab omni exactione liberum. Hoc autem sciatis, quod ex hoc gradu priori ad altiorem, Dei subveniente gratia, per hunc presentem monachum transcendere poteritis, non tantum partibus Britannicis, verum etiam pluribus aliis. Hujus donationis sunt testes: filii Go. de Dinan, qui concesserunt; Simon archidiaconus, Menfinidus capellanus, Josdan, Alani filius, Kenvaredus decanus, Gofridus gramaticus, Gofridus de Ferraria, Salomon picerna, Hamon dapifer, Formio cocus, David de Miniac, Heremburgis Herve (?), domina castri ipsius, multique alii barones et huic consimiles mulieres. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung