CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3988     View  [Back]
Charta qua Mascelinus, filius Gaufredi, Tauniacensis castri domini, Petro, Cluniacensi abbati, reddit terram de Rono, etc.
Noticię cunctorum traditum esse volumus, quod ego Mascelinus, Gaufredi, Tauniacensis castri domini, filius, terram quam idem pater meus Deo et Cluniacensi ecclesię, pro salute animę suę et parentum suorum largitus est, aliquanto tempore, injuste licet, eisdem Cluniacensibus auferens, in proprios usus non jure retinui. Postmodum autem recogitans istud saluti animę meę obesse, Cluniacensi abbate, domino videlicet Petro ad partes nostras veniente, adii illum, ac de retroactis injuriis ei satisfaciens, indulgentiam ab eo accepi. Propter quod totum illud quod jam dictus pater meus jam dictę Cluniacensi ecclesię contulerat ex integro reddidi, sicut subjecta demonstrant. Terram scilicet de Rono, cum pratis et bosco, quę ex illa parte quę respicit ad orientem, clauditur uno brachio Arnonis fluvii; ex illa vero quę respicit ad meridiem, similiter clauditur uno brachio Arnonis, cum ipso brachio et cum molendinis qui in eo sunt et qui in eo fieri poterunt, totum prorsus brachium dono, sicut totum meum est; tercia pars, quę respicit ad occidentalem plagam, terminatur ipso magno flumine Carantę: quam terciam partem dono cum tota illa mea parte ipsius fluminis quę sibi est contigua. Illa pars quę posita est versus septentrionem terminatur esterio Roscherio. Ipsum etiam esterium dono ad omnia utensilia quę ibi fieri possunt. Dono etiam in meo nemore Biarcii tam largum spacium terrę, ubi spaciose possit ędificari monasterium cum claustro et cum omnibus domibus, et officinis, et ortis, et virgultis, quę habitatoribus necessaria sunt. Volo etiam et concedo, ut de ipso nemore, videlicet de omnibus arboribus ipsius nemoris, tam viridibus, quam siccis, libenter accipiant habitores loci ad omnia necessaria sua, scilicet tam ad ędificandum, vel ad restaurandum domos et clausuras ortorum vel virgultorum, quam ad calefaciendum, et prorsus ad omnia necessaria. Illud quoque notificare curavi, quod illud spacium supradictę terrę quod remanet apertum inter esterium Huelum et brachium Arnonis, volo et concedo esse ad arbergeriam, id est ad habitacionem hominum; qui undecumque convenerint, cujuslibet artis vel officii sint, ibi habitare volentes ad servitium monasterii, securi et quieti maneant ab omni exactione consuetudinis, nisi quam monasterio fecerint, ita ut ostam nec cavalcatam, nec villicationem, nec omnino aliam debitam consuetudinem mihi vel heredibus meis faciant. Hęc omnia, quę pro salute animę meę confero, concedo et confirmo esse libera et absoluta ab omni angaria, ab omni consuetudine, nulla re in eis pœnitus retenta. Hoc donum ego Mascelinus, ut predictum est, in manu jam dicti domni Petri, abbatis Cluniacensis, faciens pro temporalibus commodis, spiritualia ab eo accepi, ut videlicet anniversarius dies depositionis meę et patris mei Gaufredi, qui est XV kal. januar. et matris meę, qui est X kal. januar. et avię meę Teucię, cujus, quia mortis diem ignoramus, cum anniversario patris mei celebretur. Hujus rei testes existunt: Willelmus Baldricus, Ademarus Funellus, Arnaldus Fulcherius de Talleburgo, Bertrannus, filius Hugonis, Goffredus Giraudus. Fuerunt autem cum abbate et alii nonnulli de monachis, videlicet Hugo Berardus, camerarius Sancti Johannis Angeliacensis, Wicardus, sacrista Cluniacensis et Bernardus Morellus, prior Aiensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung