CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3993     View  [Back]
Charta qua Gomes Nunides et frater ejus Fernandus dant monasterio Cluniacensi monasterium de Botinio in Gallicia.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris ac Filii et Spiritus Sancti, qui trinus et unus vivit et regnat, Deus a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen. Ego siquidem domnus Gomes Nunides, nutu Dei comes, una cum fratre meo domno Fernando, damus atque concedimus beato Petro apostolorum principi et monachis Cluniacensis cenobii monasterium quoddam hereditatis nostre, ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum, qui ibidem sepulti sunt, pro spe vite eterne et felicitatis perpetue. Hoc autem monasterium nos habuimus de genere et genere nostro ab ipso sui exordio, in tantum omni alio herede remoto, ut post mortem patrui mei, comitis domni Fernandi, medietas illius cum inquisitione veritatis in jus regium deveniente, medietas vero patris nostri nobis remansit. Ego autem medietatem illam que patrui mei fuerat a rege domno Adefonso prescriptione firmitatem adquisivi; totum itaque monasterium, cognomento Botinio, per terminos et divisiones suas antiquitus, cum ecclesiis et hereditatibus quas inter vel extra habet vel habere poterit, Cluniacensi ecclesie damus atque concedimus, tali videlicet conditione, ut in unoquoque anno dimidia argenti marcha exinde Cluniaco reddatur, cetera vero ibidem commorantibus et Deo servientibus sint in usum. Quod si (quod absit!) aliquis de genere nostro ad tantam devenerit inopiam, ut semper ibi refugium a priore habeat atque adjutorium pro possibilitate inveniat. Est autem predictum monasterium in provincia Gallecie, in terra Turonii, in ripa fluminis Munei, territorio Rudensi, prope ipsam urbem Tudam, ad radicem rupis magne, que vocatur Vulturaria versatur ... in quadruplum componat, et desuper Xem milia solidos eidem monasterio auctoritate regia persolvere cogatur. Facta karta donationis sub era Ia Ca LXa IIII, die VIIa kalendas augusti. Ego comes domnus Gomes Nunides in hac donationis karta manus meas roboravi. Ego F. Nunides hanc donationis kartam manu mea roboravi. Qui presentes fuerunt et viderunt et audierunt: Adefonsus, archidiaconus, confirmat. Arias Fernandides confirmat. Pelagius Adefonsides confirmat. Suarius Cresconides confirmat. (Monogramme des donateurs) Johannes, qui notuit. Petrus testis. Pelagius testis. Martinus testis. Midus testis. Stephanus testis. Et tota simul Toronia.
(Au dos:) Carta donacionis monasterii de Botinio in Galicia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung