CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3995     View  [Back]
Charta qua Tarasia, regina, domini Adefonsi, Hispaniarum imperatoris, filia, monasterium de Viminerio monachis Cluniacensibus dat.
In nomine Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Tarasia regina, domni Adefonsi Yspaniarum imperatoris filia, vobis domno Petro abbati Cluniacensi vestrisque successoribus, necnon fratribus in monasterio Cluniacensi commorantibus, facio testamentum donationis meę de monasterio Sancte Marię, quod cognomento Viminerium vocatur, quod videlicet in territorio Bracarensi situm est; pro remedio animę meę et pro remissione peccatorum meorum. Hoc autem donum vobis fratribus Cluniacensibus facio, ut habeam participationem in cunctis beneficiis et in cunctis orationibus vestris, tam in ęcclesia Cluniacensi quam in ceteris obędientiis, quę Cluniaco pertinere videntur. Post mortem vero meam, rogo vos et medullitus efflagito, ut in monasterio Cluniacensi meum tricenarium fiat, atque die obitus mei anniversarius in cenobio Cluniacensi perpetuo celebretur et recolatur. Oportunum itaque mihi proceribusque meis visum est, ut de hoc supradicto monasterio in primis, donec plenius efficiatur, una marca argenti Cluniacensi monasterio in censum prebeatur. Cum vero illud monasterium per Dei gratiam ad plenitudinem restaurationis pervenerit, secundum augmentum ędificati monasterii census supradictu augeatur. Et post obitum meum, ille census augmentatus in die anniversarii mei ad refectionem monachorum Cluniacensium tribuatur. Hoc igitur monasterium supra commemoratum vobis, domno Petro, Cluniacensi abbati, et successoribus vestris fratribusque Cluniacensibus, pro remissione peccatorum meorum dono atque concedo per manum domni Stephani camerarii perpetuo possidendum, cum omnibus hereditatibus suis atque justiciis tam ęcclesiasticis quam laicalibus, quecunque ad ipsum monasterium pertinent vel pertinere debent, ubicunque poteritis invenire. Et etiam cum cauto quod videlicet habet terminos suos discurrentes per locum illum qui dicitur ad Fontem Frigidum, et inde per ripam de Kazorros, et inde quomodo dividit cum Monumenta, et inde ad illam arcam de Agua de Vada, et inde per cacumen Montis Laurarii, et inde per illud castrum quod dicitur Sapeli, et inde ad illam archam de Avelaneda, et inde per Soverdelum, et inde unde primitus incepimus. Si quis autem, tam de propinquis meis quam de extraneis, istud factum meum irrumpere temptaverit, in primis sit excommunicatus atque maledictus, et cum Juda traditore habeat participium et regali curię IIas libras auri persolvat. Facta series testamenti era Ma Ca LXa Va, die quę est X kalendas junii. Ego prephata regina hoc testamentum manu mea corroboro atque confirmo. Infans Ildefonsus conf. Pelagius Bracharensis archiepiscopus conf. Comes Fernandus, conf. Magister Bernardus conf. Comes Monio conf. Hugo, Portugalensis episcopus, conf. Infanta Sancia, conf. Adefonsus, conf. Regnante Ildefonsus juvenis in Legione. † Ego regina Tarasia, confirmavi. (Monogramme) Petrus testis. Hugo testis. Sarrazinus testis. Onoricus testis. Gundisalvus testis. Willelmus testis. Pelagius testis. Menendus, proprie curie notarius.
(Au dos:) Carta Tarasie, regine, de Viminerio et monasterio Sancte Marie.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung