CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3997     View  [Back]
Charta qua Letardus et fratres atque sorores ejus, et comitissa de Claromonte, etc., dant monasterio Cluniacensi alodium de Flabaio.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod alodium de Flabaio, quod ego Letardus et fratres mei et sorores, et alii nostri heredes, et comitissa de Claromonte, et Olricus de Barro, pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum, Beato Petro Cluniacensis ecclesie contradidimus, per presentem cartam libere possidendam cum omnibus suis appendiciis eidem ecclesie Cluniacensi confirmamus, eo tenore, quod singulis annis quinque solidos Catalaunensis monete predictus locus Cluniacensi ecclesie pro censu solvat, et nulli ecclesie subjaceat. Ut autem hoc stabile et inconcussum permaneat, testes subscribuntur quorum testimonio facta libere ista traditio perhibetur: Hugo Rogerus, Gerardus Widricus, Guido, Jocelinus, Bartolomeus, Wiardus de Claromonte, Dudo, Balduinus, Falco, Helias, Hugo. Facta est hec carta Virduni, ab Herberto, Sancte Marie Magdelene scolastico et signata sigillo Henrici, Virdunensis episcopi, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXo VIIo, presidente Romane sedi papa Honorio, imperante Gallis Lotario, Francigenis Ludovico. Preterea ego idem Letardus de alodum meum de Hippe cum omnibus que ad alodum pertinent, videlicet servos et ancillas, post mortem meam, et pro investitura do unum clientem, nomine Hecelinum, et X nummos annuatim monete currentis per patriam. Inde sunt testes: Bincelinus miles, Dudo cliens, et alii quamplurimi.
(Au dos:) Carta Letardi de Flabaio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung