CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3999     View  [Back]
Epistola Adalberonis, Leodiensis episcopi, ad Petrum, abbatem Cluniacensem, qua instanter rogat eum, ut mittat ad ecclesiam de Bertreis monachos monasterii Cluniacensis pro aliis pravis qui venerant.
A[dalbero], Dei gratia Leodiensis episcopus, P[etro], reverentissimo abbati Cluniacensis monasterii universisque ejusdem congregationis fratribus, salutem in Christo. Noverit utique reverenda vestra dilectio, quod dominus W[alterus] de Trudigneis, postpositis omnium ecclesiarum nostrarum religiosis viris, tam canonicis quam monachis, ad famositatem vestri nominis vestræque religionis aspiravit, vobisque ecclesiam de Bertreis, quam in allodio suo sitam liberaliter possedit, cum omnibus appendiciis suis liberam ab omni jure legaliter tradidit, sub hac videlicet conditione, ut nulli cellæ aut ecclesiæ, nisi Cluniacensi esset obnoxia, nec alicui nisi vobis de aliquo negotio vel obedientia responderet, atque ad perpetuum hujus privilegii suæque liberalitatis monimentum, annuatim aureum nummum Leodiensis monetæ ecclesiæ Cluniacensi persolveret. Gaudebat igitur in spem adductus maximam eandem ecclesiam possessionibus ac religione in brevi quammaxime multiplicandam, quam et vivendo possederat et mortuus eandem se possessurum perenniter in Domino sperabat. Verum aliter quam ratus esset provenit. Ecce enim post prædictam traditionem jam quatuor anni exacti sunt, necdum aliquem idoneum procuratorem ad predictam ecclesiam stabiliter ibi mansurum direxistis; sed alii, nescio de quibus aliis locis confuse succedentes, subtractisque ecclesiasticis sumptibus ac rebus ibi pertinentibus recedentes, eam ad ultimum viduam ac pene desolatam reliquerunt, pro dolor! Unde religionis vestræ sanctitas blasphematur. Cum summa igitur diligentia vobis mando ac fideliter obsecro, quatinus idoneum aliquem procuratorem ad predictam ecclesiam dirigatis, et, sicut dignum est, studiosius solito eam incolatis et excolatis, ut Dei gratiam et nostrum consilium et auxilium habere valeatis. Præsertim etiam ego et ipse Walterus unanimiter obsecrando vobis mandamus, ut sicut cartam hujus traditionis per bannum confirmavimus in generali synodo, ita etiam et vos eandem, ut inconvulsa permaneat, confirmetis in vestro capitolio; aut certe, si propter importunitates aliquas eandem ecclesiam retinere negligitis, obnixe petimus ut sicut eam liberam de manu domini Walteri suscepistis, ita et liberam eidem W. restituatis: quatinus per nostram providentiam visitationis consolatione relevetur, et ad laudem et honorem omnipotentis Dei studiosius incolatur. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung