CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4012     View  [Back]
Charta qua Petrus, abbas Cluniacensis, notum facit Petrum de Montemedio plurima beneficia monachis Cluniacensibus contulisse.
Ego frater P[etrus], humilis Cluniacensis abbas, notum facio omnibus legentibus istud, quod domnus Petrus de Montemedio, fidelis et dilectus noster, tam nobis quam Cluniacensi ecclesie plurima beneficia et obsequia impendit. Inter cetera vero que nobis contulit, centum et Xcem auri uncias nobis accommodavit, quod tali tenore fecit, ut finito anno ab hac proxima, que instat, Pentecostem usque ad aliam, pro unaquaque uncia XXX et sex solidi Cluniensis monete sibi a nobis persolvantur. Hac igitur de causa, vadimonia nostra tam aurea quam argentea sibi pro pignore tradidimus plus valentia; hac autem conditione totum factum est, ut vel prefixo tempore juxta quod statutum est, sua sibi ex integro persolvamus, vel quod sibi libuerit inde secum faciamus. Hinc ergo frater P. sum sponsor et promissor, fratres vero nostri qui affuerunt testes et coadjutores sunt, ceteri vero laici qui affuerunt, testes sunt tantum. Horum autem qui affuerunt, vel quorum consilio factum est, nomina hec sunt: Domnus Armannus, prior Cluniacensis, Rainaldus supprior, Aimarus sacrista, Pontius camerarius, Hugo cellararius, Arnaldus capellanus noster, Enguizo, noster camerarius, Humbertus kamerarius. R. de Kar., Stephanus, filius Avie, Gaufredus de Bussiaco, Durannus Callidus, Arnaldus de Bosco, Senebrunus, magister Rotlandus, Letaldus de Avenato, Meschinus de Nivernis, Stephanus Colungius, Willelmus Bosiacus, Raymundus de Avenato, Thomas Cadot, Petrus Ottolanus, Bertrannus, filius Johannis Cunredi, Robertus Fenerator, capellanus de Altojugo, Stephanus Cadot, Johannes Conredus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung