CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4014     View  [Back]
Testamentum Wichardi de Antone, quo dat quibusdam diversas res in Malagarda, etc.
Testamentum Vicardi de Antone. Vardam et mansum Teofanie et usuaria totius ville de Lorteri, preter feudum Bonoldi, dono Beate Marie de Ambroniaco, in proclamationibus meis solvant [monachi] propter hoc X libras, si opus fuerit; supradictus Bonoldus habeat feudum liberum, salva reverencia domini de Antone. Vardam Sancti Mauricii et avoriam et quod habeo in Malagarda et omnia usuaria totius parrochie, preter Setzeu, dono Sancto Martino. Monachi vero in proclamationibus meis centum solidos solvant. Sancto Martino de Insula dono gardam de Nayosco et quod habeo in villa de Setzeu, et in Joannaciis et villam de Merulo. Ipsi vero X libras solvant in proclamationibus meis. Castrum de Antone dono Poncio et Bornoni, sed Poncius habeat domum meam et marcatum et vadimodium quod habent milites de Broen proprie, et Borno habeat vetus castrum proprie. Cetera omnia sint communia; patgium de aqua omnino Deo dimitto. Supradictus vero Poncius et Borno solvant in proclamationibus meis, sexcentos solidos. Set si ipsi facere noluerint, ipsum castrum Lugdunensi ecclesie dono et laudo, et canonici DC solidos solvant. Castrum de Protgias supradicto Poncio et Bornoni dono et laudo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung