CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4015     View  [Back]
Charta qua Henricus I, rex Anglorum, dat monasterio Cluniacensi centum marcatas annui redditus de firma civitatum Lundonie et Lincolie accipiendas.
H[enricus], rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus Anglie, et filiis sancte ecclesie salutem. Sciatis quoniam [de]di et concessi Deo et ecclesię Beati Petri de Cluniaco, pro Dei amore et salute animarum parentum meorum et prolis [mee] et pro statu et incolumitate regni mei, C. marcatas redditus singulis annis, scilicet LX marcatas in firma et red[ditibus] civitatis mee Lundonie, et XL marcatas in redditibus civitatis mee Lincolie; ita tamen quod has C. marcatas [quoquo anno] reddi faciam ecclesie Cluniacensi de meo proprio thesauro in omnibus diebus meis; post discessum autem meum, [statuo ut] has C. marcas quoquo anno deferant ministri mei de prenominatis civitatibus cum aliis redditibus meis [ad scacarium m]eum, ibique reddantur nuncio Beati Petri. Si vero hec non fecerint ministri, eadem fiat Sancto Petro [de pecunia predicta] justicia, que fiet de mea firma propria. Hanc itaque donationem meam concedo et regia [auctoritate ecclesie Beati] Petri Cluniacensis in perpetuum obtinendam corroboro. Confirmavit quoque eam precibus meis [dominus Innocentius papa majestate] litterarum et sigilli sui, et ne quis temere hoc inminuere vel infringere presumat, [sub anathemate prohibuit. Testibus W., archiepiscopo] Cantuariensi, et T., archiepiscopo Eboracensi, et R., episcopo Sar[isburiensi], et H., episcopo Wint[oniensi], et A., episcopo [Lincolniensi et G., episcopo Londiniensi, et G. cancellario et R., de Sig...] et R., comite Glœcestriæ, et B., similiter comite, et Hugone Bigot dapifero, et [Milone Glœcestriæ, et P., fil. Johannis. Apud Norhantonam.]
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung