CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4016     View  [Back]
Charta qua Henricus I, rex Anglorum, dat monasterio Cluniacensi centum marcatas annui redditus.
H[enricus], rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, vicecomitibus et omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis, salutem. Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesiæ Beati Petri Cluniacensis centum marcatas redditus quoquo anno, in Anglia, scilicet sexaginta marcatas de redditibus meis Lundonie de firma civitatis, et quadraginta marcatas de firma civitatis Lincolie, ita quod ministri mei de illis civitatibus qui firmas meas tenuerint, afferent secum hanc pecuniam ad scaccarium meum ad festum Sancti Michaelis, et ibi eam liberabunt nuncio Sancti Petri. Si vero non fecerint, justicia mea scaccarii eandem faciet eis justiciam inde, quam facerent de firma mea. Hanc itaque donationem meam concedo, et illi ecclesie in perpetuum obtinendam corroboro et regia auctoritate confirmo, testibus illis quorum signa manibus propriis sunt subscripta. Has autem centum marcatas singulis annis reddam eis de thesauro meo, et post discessum meum a successoribus meis recipient, sicut superius annotatum est. Hanc etiam donationem meam confirmo et corroboro et papa Innocentius precibus meis confirmavit, et quicumque eam inminuere vel infringere presumserit, eum anathematis vinculo preligavit. Signum Henrici † regis. Signum Mathildis † imperatricis, filie sue.
(Au dos:) Henricus rex dat C. marcas Cluniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung