CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4017     View  [Back]
Charta qua Hato, Trecensis episcopus, dat monasterio Cluniacensi ecclesias de Barbona, de Lintis et de Lintellis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Hato, Dei gratia Trecensis ecclesie humilis minister, omnibus fidelibus in perpetuum. Summa Dei virtus sapienter cuncta gubernans ad informationem humane vite misericorditer veniens, prudenter hoc providit, et juste pieque ordinavit, ut qui ecclesiasticis sunt intenti serviciis, ecclesiasticis jure prosequantur beneficiis. Quicquid ergo ad utilitatem servorum Dei efficere contendimus, profuturum nobis ad eternam beatitudinem promerendam confidimus. Quocirca notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris fidelibus, quod karissimi viri fratres Cluniacenses ad nos humiliter attendentes, petierunt ut pro amore Dei aliquod beneficium illi sanctissime domui Cluniacensi impertiri dignaremur. Siquidem justa petentibus aures claudere divina pietas non permittit, proinde, considerantes piam eorum esse petitionem, illorum petitionibus gratanter annuimus, atque ecclesiam de Borbona, ecclesiasque de Lintis et Lintellis perpetuo jure possidendas dedimus et concessimus; ita tamen ut Iterius presbiter, quamdiu vixerit, quinque per singulos annos solidos Cluniensi ecclesie de ecclesia de Borbona persolvat; et nepos meus Vurricus X solidos in vita sua. Post mortem vero illorum, ille prenominate tres ecclesie in proprium deveniant monachorum; ita ut habeant liberam potestatem eligendi in eisdem ecclesiis idoneos sacerdotes quos Trecensi episcopo representantes, curam animarum de ejus manu recipiant. Monachi vero de ecclesiasticis beneficiis eisdem presbiteris mensurate provideant. Dedimus etiam ecclesie Cluniacensi, laudantibus et concedentibus clericis nostris, petente hoc atque exigente papa Innocentio, unam prebendam in ecclesia Beati Petri Trecensi in perpetuum tenendam. Quod ne aliqua temporum vetustate aut personarum varietate mutaretur vel infirmaretur, jussimus hanc cartam nostri sigilli auctoritate roborari et nomina ydonearum personarum, que interfuerunt, subtitulari. S. Odonis archidiaconi. S. Manasseni archidiaconi. S. Falconis archidiaconi. S. Tegeri canonici. S. Vulrici, nepotis episcopi. (En titre:) Donatio ecclesiarum de Borbona et de Lintis et Lintellis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung