CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4018     View  [Back]
Charta qua Hato præcedentem donationem confirmat et decernit ut ecclesiarum redditus inter presbyteros earum et monachos Cluniacenses dividantur.
Ego Hato, Dei gracia Trecensis episcopus, omnibus fidelibus salutem. Notum sit omnibus hominibus, quod nos, pro redemptione anime nostre, dedimus Cluniacensi ecclesie ecclesiam de Barbona, laudante Odone archidiacono, nepote nostro, ad cujus archidiaconatum spectabat; hoc tamen tenore, ut presbiter Gutterius nomine, qui nunc curam predicte ecclesie habet, Cluniacenses monachos in unoquoque anno de quinque solidis investiat, donans eis XII denarios in Natale Domini, XII in Pascha, XII in Pentecosten, XII in festivitate Omnium Sanctorum, XII in sollempnitate ipsius ecclesie; cum autem presbiter ipse decesserit vel seculum mutaverit, monachi presbiterum libere eligent, qui ab episcopo curam animarum accipiet, et extunc monachi in omnibus et per omnia in predicta ecclesia duas partes accipiant et sacerdos terciam, excepto quod si terra culta vel inculta eidem ecclesie in elemosinam data fuerit, absque parte sacerdotis monachorum erit. Sacerdos autem separatim accipiet confessiones, peras, nuptias, reconciliationes mulierum. Addimus etiam eis et dedimus ecclesiam de Linthis et de Linthellis, et, ut vulgo dicitur, de Sancto Silvasio, quas dederamus Wirrico, nepoti nostro, qui eas in manu eorum deposuit, et ab eis acceptas et pro investitura Xcem eis per unumquemque annum solidos dabit; cum autem decesserit in jus et in possessionem Cluniacensis ecclesie perpetuo transibit ea lege qua ecclesia Barbonensis.
(Au dos:) Carta hec ad concilium quod dominus papa Eugenius Remis celebravit delata, dum referretur in curia portitoris sigillum effractum est, relique tamen ipsius sigilli carte supposite sunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung