CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4019     View  [Back]
Diploma Henrici I, regis Anglorum, quo dat Cluniacensi monasterio manerium de Tichesora, etc.
Henricus, rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus et omnibus fidelibus sancte ecclesie per Angliam constitute, salutem. Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam et regia auctoritate confirmasse Cluniacensi ecclesie manerium de Tichesora et dimidium manerium de Manatona et Opeford, quod Ern[ulfus] de Hesding ei dedit et concessit, cum omnibus rebus que ad ea jure pertinent. Quare volo et precipio ut Cluniacensis ecclesia ea bene et in pace et quiete possideat modo et in sempiternum, sicut quietiora erant quando in manu mea et dominio meo erant. Testibus H., archiepiscopo Roth[omagensi], et T., archiepiscopo Eboracensi; et H., episcopo Wint[oniensi], et R., episcopo Sar[isberiensi]; et A., episcopo Linc[olniensi], et B., episcopo Sancti David, et G., cancellario, et R., comite Gloc[estrie], et B., filio comitis. Apud Udestoc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung