CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4026     View  [Back]
Epistola Petri, Lugdunensis archiepiscopi, ad Petrum, Cluniacensem abbatem, qua ei mandat se monasterium Sancti Rimberti monasterio Cluniacensi dedisse.
Petrus, Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus et apostolicæ sedis legatus, Petro, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus et toti conventui in perpetuum, salutem. Quoniam ad nos pertinet, ut ea quæ sunt sub cura nostra sub sollicitudine habeamus, idcirco monasterium Sancti Rimberti religione et omni bono tam spirituali quam corporali destitutum consilio religiosorum virorum tibi, Petre, Cluniacensis abbas, omnibusque successoribus tuis, tam intus quam extra ordinandum committimus atque donamus. Abbatem namque quem ipse volueris, semper ibidem pones et cum tibi videbitur removebis, aliumque qui utilior ibi fuerit subrogabis. Qui quidem more solito a nobis benedictionem suscipiet, et reverentiam debitam exhibebit. Ut autem cautius ibi religionis integritas conservetur, interdicimus ne aliquis monachorum futuris unquam temporibus a loci illius abbate benedictionem accipiat aut ipsi professionem faciat; sed vel de Cluniaco illuc monachi mittentur, vel ad idem monasterium Sancti Rimberti venientes Cluniacensi monasterio professionem faciant, et ab abbate Cluniacensi benedicentur. Hujus rei testes et laudatores sunt domnus Stephanus de Chandiaco, archidiaconus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung