CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4029     View  [Back]
Compositio facta apud Beljocum, inter Petrum, Cluniacensem abbatem, et Petrum, abbatem Sancti Ægidii, super controversia eorum, in præsentia Innocentii papæ II.
Inter Cluniacensem ecclesiam et monasterium Sancti Egidii ingens multo tempore controversia extiterat. Cluniacensis enim abbas monasterium Sancti Egidii sibi vendicabat, et ab ejusdem monasterii abbate obedientiam et professionem exigebat. Econtra vero abbas Sancti Egidii monasterium suum ad Romanam ecclesiam specialiter spectare et nulli alii subjacere debere prorsus asserebat. Notum sit igitur omnibus, quod ego Petrus, abbas Cluniacensis, et ego Petrus, abbas Sancti Egidii, predictam controversiam consilio fratrum utriusque monasterii in presentia domni pape Innocentii, episcoporum quoque multorum et cardinalium apud Beljocum amicabili compositione sic terminavimus. Statutum quippe est, ut si religionis ordo in monasterio Sancti Egidii in aliquo diminutus fuerit, ego Petrus, abbas Sancti Egidii, vel successores mei ipsum, precepto vel consilio Petri, abbatis Cluniacensis, vel successorum ejus, reformabimus. Concedo quoque ego Petrus, abbas Sancti Egidii, consilio conventus nostri, ut cum Petrus, abbas Cluniacensis, vel successores ejus in monasterium Sancti Egidii venerint, cum reverentia suscipiantur, honeste quamdiu ibi fuerint cum suis omnibus procurentur, et residendi in sede nostra, capitulum etiam regendi, me quoque seu successoribus meis presentibus, ac per se ipsos que corrigenda fuerint corrigendi habeant facultatem. Cum vero ego Petrus, abbas Sancti Egidii, decessero vel forsitan de loco illo motus fuero, vel successores mei decesserint, vel de loco illo moti fuerint, fratres monasterii nostri liberam de congregatione sua eligendi abbatem habeant facultatem, ita tamen ut si pro abbate ad aliam congregationem transirent, de nulla alia quam de Cluniacensi eis abbatem accipere liceat. Quo defuncto vel remoto, eandam de congregatione sua eligendi abbatem cum predicto tamen tenore habeant facultatem. Quia vero Cluniacensis ecclesia propter monasterium Sancti Egidii diu multumque laboravit, ac non modicum gravamen tam in personis quam in expensis inde sustinuit, iccirco {corr: idcirco} ego Petrus, abbas Sancti Egidii, consilio totius conventus nostri, dono et concedo, et in perpetuum transfero Petro abbati et monasterio Cluniacensi obedientiam illam que vocatur Limantium, cum omnibus que ad eandem obedientiam pertinent. Quod si aliquis super prefatam obedientiam P[etro], abbati Cluniacensi, vel successoribus ejus ullam moveret controversiam, ego P[etrus], abbas Sancti Egidii, vel successores mei, actores et justi eis inde essemus defensores. Sane ego Petrus, abbas Cluniacensis, consilio totius conventus nostri, quicquid in monasterio Sancti Egidii, excepto eo quod supradictum est, petere aut quocumque modo exigere poteramus, hoc totum per me perque successores meos prorsus derelinquo et liti que tamdiu duraverat in perpetuum renuntio. Convenimus quoque ut si Cluniacensis ecclesia super abbatia Sancti Egidii specialia privilegia, vel monasterium Sancti Egidii super Limantio instrumenta aut cartas proprias habeat, utrobique reddantur. Si qua vero generalia in hac causa deinceps nullum habeant vigorem, tota hec prescripta conventio absque ulla contradictione in perpetuum servetur. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXXII, tempore domni pape Innocentii secundi, anno quoque ejus secundo, regnante Lodovico Francorum rege, ipso quoque domno papa Innocentio presente, episcopo etiam Albanensi M[atthæo] Johanne Cremensi, episcopo Autisiodorensi domno Hugone, Aymerico cancellario, Gregorio diacono cardinali, Romano diacono cardinali. Hujus rei testes sunt: Raimundus, abbas Sancti Privati, Geraldus grammaticus, Robertus Sancti Egidii, Odo, Pontius Montis Rodundi, Petrus Andree.
(Au dos:) Carta de Limant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung