CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4045     View  [Back]
Charta qua Achardus de Maciaco dat monachis Cluniacensibus quidquid juris habebat in terra Hugonis de Balberico.
Sciant omnes pacis et veritatis amatores, quod ego Achardus de Maciaco, ego quoque filius ejus Achardus, pro amore Dei et pro remissione omnium peccatorum nostrorum et antecessorum nostrorum, quicquid juris in terra Hugonis de Balberico habebamus, quam decanus de Masiliaco, scilicet Joscerannus, quoquo modo possidet, donamus per manus ipsius Deo et sancto Petro et Cluniacensibus monachis, preter quandam partem decime de Curcivedo quam michi ad habendum concedit. Ut autem ab hodierna die et deinceps prefatam terram, sicuti eam tenet predictus decanus et successores ejus, quiete possideant, sacramenti obligatione firmamus, ne a nobis vel nostris sub appellatione juris amodo ullam calumpniam exinde paciantur. Et si aliquis causa hujus juris eis molestiam fecerit absque nostrorum expensis eos exinde fideliter manu teneamus. Factum est autem hoc apud Sanctum Mamertum, XII kal. octobris, feria V, anno ab incarnatione Domini Mo Co XXXIIII, regnante Philippo rege Francorum, presidente Petro, archiepiscopo Lugdunensi, in presentia istorum virorum: Gervasii, Widonis, Stephani, monachorum; Girbaldi, Wichardi, Arberti, presbiterorum; Wicardi de Marziaco et Bernardi, fratris ejus; Hugonis Sancti Prejecti, Hugonis de Busseria, Bernardi de Centarbenz, Christiani de Roca, Widonis de Piarderia, Hugonis de Chasaltiart, Duranni de Dardre, Artaldi de Busseria, militum; Lebaldi, Bernardi Manischal.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung