CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4049     View  [Back]
Diploma Stephani, Anglorum regis, quo Lewensis monasterii bona confirmat.
Ego Stephanus, Dei gratia rex Anglorum, presentibus et futuris in perpetuum. Regali convenit excellentię regi regum Domino humiliter deservire, et religiosos omnes ubique propensius honorare. Quapropter Lewense monasterium Sancti Pancratii quod proprium est Cluniacensis cenobii, quia regulari disciplina construitur et caritate dilatatur, pie diligo et quicquid ei a quibuscumque donatum est, ego auctoritate regia confirmo pro salute mea et antecessorum meorum, videlicet quecunque a baronibus meis et ceteris hominibus francis et anglis prefato monasterio devote donata sunt, mea confirmat donatio, scilicet in Devenesira ecclesiam de Biria, cum terris et decimis ad illam pertinentibus, et terram de Brunescota. Apud Brai unam virgatam terre et ęcclesiam ipsius villę, quam dedit Malger de Brai, et terram quam dedit Willelmus ad Asebiriam. In Dorseta ad Melebiriam unam hidam terrę et dimidiam quam dedit Girardus, filius Balduwini. In Wiltesira, ęcclesiam de Winterburna et quicquid ad eam pertinet, quam dedit Raginaldus de Dunstanvilla. Ad Wanbergam, unam hidam terrę, quam dedit comes Rotrot. In Suthreia, decimam de Suthtona, quam dedit comes de Moritonio; decimam de Scaldefort in omnibus, quam dedit Gillebertus, filius Ricardi; ecclesiam de Gattona cum decimis et terra ad illam pertinentibus, quam dedit Herfredus de Gattona, et ibidem terram quam dedit Oddo de Domno Martino, et gravam. In Lundonia terram quam Huardus dedit, et terram quam dedit Goderus, presbiter, ad Bissopesgatam, et terram quam dedit Milo juxta Smedefeldam, et terram quam dedit Godricus presbiter, pro monachatu Absalonis, filii sui; [et terras et domos quas dedit Benedictus, filius Wiberti]; et terram quam dedit Vitalis Grossus, et terram quam dedit Gisla, filia ejusdem Vitalis. Ecclesiam de Stanegata, quam dedit Radolfus, Brienni filius, cum terris et decimis. Ecclesiam de Prituwella, quam dedit Rodbertus de Essessia, cum aliis ecclesiis de terra sua, et terris et decimis ad illas pertinentibus, [et manerium de Soberia]; et insuper decimas omnium dominiorum suorum. In Sutsexia ęcclesiam de Contona cum terris et decimis suis, quam dedit Rogerius de Sancto Johanne; ecclesiam de Stoctuna, cum capella de Mereduna et ęcclesia de Rakintona, quas dedit Savaricus, filius Kane, cum terris et decimis ad illas pertinentibus; ęcclęsiam de Loventona cum terris et decimis de dono Ricardi de Loventona; ęcclesiam et decimam de Tangemera, quam dedit Willelmus de Pagaham; decimam de Sepewica, de dono Radulfi Hereng; decimam Ricardi de Huwingiis, dimidiam decimam Ricardi de Pagaham, decimam Fulconi de Meslirs; decimam Rodberti, filii Morini de Meslirs; decimam Rogerii de Kaisnito, de Grafaam, et ecclesiam de Meslirs, et cum ea tres solidos per annum de Hugone de Kaisneto; decimam de Glottingis, de dono Radulfi de Kaisneto; decimam Radulfi, filii Rov; decimam de Essete; ecclesiam de Suthtuna cum terris et decimis suis; in eadem villa dimidiam hidam terre, quam dedit Helias pro monachatu filii sui; decimam de Bletteham, quam dedit Willelmus de Altaripa; ęcclesiam et terram de Eringeham, quam dedit Rodbertus de Arundello; ęcclesiam de Peteswerda cum appenditiis suis, scilicet ęcclesiam de Tulintona cum terris et decimis ad eam pertinentibus et capellam de Treva cum decimis suis et capellam de Dunecketuna cum decimis villę; ęcclesiam de Lutesgareshale cum appenditiis suis; ęcclesiam de Stedeham cum decimis et terra que ad eam pertinet, scilicet unam hidam terre preter terram presbiteri; quattuor solidatas terrę quas dedit Turstanus de Kotes; terram quam dedit Alanus, filius Rodberti; ęcclesiam de Bercam, quam dedit Alanus de Dunstanvilla, cum terra et decimis, [et terram de Neuetimbra de dono ejusdem]; et capellam de Gruteham cum terra et decimis. Ad Bradeherst, terram et nemus, quod dedit Hugo de Diva et Willelmus, filius ejus; in eadem villa terram quam dedit Hugo de Kahannes, et terram de Vulfola, quam dedit Rodbertus pincerna et heredes qui ante eum ipsam terram tenuerunt donationem fecerunt; unam hidam terrę de manerio de Ripa in hundreth de Grenesteda, quam dedit comes de Moritonio, et unam virgatam terre de Lastane; nemus de Hamewuda cum terra quam tenet Lefsi de dono Rodberti pincernę; ecclesiam de Grenesteda cum terris et aliis appendiciis et decimis, quam dedit Alveredus pincerna; juxta Grenestedam, terram de Feltbruge, quam dedit Willelmus de Domno Martino; ęcclesiam de Burestou cum terris et decimis ad illam pertinentibus; juxta Blachingeliam, terram quæ vocatur Gruteners, quam dedit Ricardus, filius Gisleberti, et decimam Gisleberti de Curtuna, quam idem dedit juxta Haslo; decimam Gausfredi de Ballolio de Bifleam, [et juxta Grimbroc, terram quam dedit Bartholomeus juxta quandam terram et pratum quod dedit Adam de Germunvilla]; in Bulwareheda, quinque mansiones quas dedit comes de Avho; in castellaria de Penevesel, decimam de Prestentona, quam dedit Alveredus pincerna; terram de Saford, quam dedit Raimbertus de Suthtona; unam hidam terre, quam dedit Willelmus de Kahannes in Langania; in eadem villa duas hidas terre, quas dedit Herbertus, cum pastura de Galeto Maris, et ibidem dimidiam hidam terre, quam dedit Hugo de Diva; ibidem dimidiam hidam terrę quam dedit Radulfus de Clavreham, et dimidiam hidam terrę, quam dedit Symon filius Drogonis. Ad Achintonam, duas hidas de Rogero, episcopo Salesbirię, in eschangio pro terra quam dedit Herveus de Wiltona quando factus est monachus, quę est apud Nideravenam. Apud Ramechinges, LX acras terrę, et mariscum quod pertinet ad ipsam terram, de dono Hugonis de Kahannes; in eadem villa sexies XX acras terrę et mariscos ad terras easdem pertinentes, de dono Willelmi Malfet, et unam hidam terrę quam dedit Grento apud Thorn [et II hidas terre de Cnolle]. Ad Dundintuna, duas hidas quas dedit Willelmus de Kahannes, et Hugo, filius ejus concessit. Ad Natawudam, terram quam dedit Radulfus de Clavreham, et juxta Natawudam, III solidatas terrę quas dedit Seburc, de mariagio suo, de feudo Willelmi, filii Alveredi. In hundredo de Hertefeld duos rusticos de dono ejusdem Seburc ad mortem suam. Ad Burneham, de feudo Willelmi de Diva, XVII solidatas terrę, et IIII denaria quę dedit idem Willelmus pro anima matris suę Cecilię; ęcclesiam de Eckentuna, cum duabus virgatis terrę et decimis quę ad illam pertinent, de dono Willelmi Malfet. In Burgingeherst, terram et boscum quę dedit Herbertus, filius Randulfi, et ibidem terram quam dedit Grento, et ibidem terram quam dedit Willelmus Lethus, et ibidem boscum quem dedit Hugo de Diva, et terram quam dedit Serlo. Ad Bretford, terram unius rustici quam dedit Willelmus de Diva, quando factus est monachus. Ad Bukeneleiam, III solidatas terrę et boscum, qui pertinet ad eandem terram quam dedit Grento. Ad Stotingeam, X solidatas terrę, quas dedit Richerius de Aquila. Apud Langport, dimidiam hidam terrę de manerio de Burna, quam dedit Adelardus Flandrensis, et decimam terrę, quam tenuit Maingerius, decimam de Folkintona, quam dedit Randulfus; capellam de Chalvintona, quam dedit Rodbertus pincerna cum decimis villę. In manerio de Exeta, quinque solidatas terrę quas dedit Ricardus, filius Hemmigii; decimam Drogonis cum una acra terrę apud Bedingeham; decimam Herdingii de Assaham, decimam Alrici de Lacumbę; decimam Vulfrici, prepositi; decimam Levhini de Crotteberga, decimam Lefsi, fratris ejusdem Leuwini. Ad Alfrichestunam dimidiam hidam terrę quam dedit Willelmus, filius Boselini, et decimam Radulfi, nepotis Grentonis; ęcclesiam de Essenduna cum terris et decimis ad eam pertinentibus, quam dedit Gausfredus Bagnardus, et accrevit insuper XL duas acras terrę et X acras nemoris, et III acras prati ad Chochesford. Apud Welingeham XL acras terrę et nemus quod ad eam pertinet, de dono Fredeberti. Juxta Karletonam, terram quam tenebat Rogerus Suriz et terram quam tenebat Walernus, quam dedit Ricardus, filius Harduwini de Scalariis; ęcclesiam de Kachestona cum pertinentibus suis, de dono Stephani de Scalariis; ęcclesiam de Wadona cum appendiciis suis, et ęcclesiam de Ruith cum terris et decimis, et capellam de Widealla cum appendiciis suis, et ęcclesiam de Berhammesteda, cum suis pertinentibus, de dono Hugonis de Scalariis. Apud Kanefeldam, decimam Ricardi de Guerres et duas acras terrę; ibidem decimam alterius Ricardi et duas acras terrę; ęcclesiam de Meretona cum appendiciis suis, quam dedit Gausfredus Baignardus, et Radulfus, frater ejus, super accrevit LX acras terrę et IIII acras prati, et XX acras terrę quas tenebat Ulfkitel. Ad Kenebroc, unum frustum nemoris, quod dedit Radulfus Baignardus; decimam de Hadestuna, quam dedit Gausfredus Baignardus, et ad Ristonam ęcclesiam et dimidiam, et decimam aulę de omnibus, et decimam Bertę, et terram Alferi, et ad Apesburgam unum sokemannum, et terram Brummanni Kati, et terram viduę, et terram quam tenebat Hugo, presbiter; et decimam de Sceketuna, et decimam de Gerdestuna, de dono Gausfredi Baignardi. Apud Harpelai, decimam de terra Walterii Delbec, et XII acras terrę de dono ipsius. In Walpola, unum tenmanlot de dono Ricardi, filii Hermeri [et ibidem thernitinam de dono Gaufridi Bainnardi]; ęcclesiam de Meltona cum terris et decimis ad illam pertinentibus, et decimam de Haxiholma, et decimam de Hamtona in Ardenę, de dono Gausfredi de Stutevilla; ęcclesiam de Fakestuna cum terris et decimis de dono Widonis de Ballolio. Precipio insuper et confirmo eidem monasterio ob remedium animę meę, ut ipsi Lewenses monachi per totam Angliam, neque in foro, neque in transitibus, neque in portubus maris, ullum aliquando de rebus suis propriis theloneum seu consuetudinem solvere cogantur. Quod si hac libertate cognita aliquis aliquid acceperit ab eis, pro forisfactura X libras regi persolvet. Hęc omnia concedo ęcclesię Sancti Pancratii et confirmo auctoritate regia, ut monachi ibidem Deo servientes, libere, quiete, et indissolubiliter possideant. Et ut mea concessio et eorum qui donaverunt donatio firma et inconcussa perpetuo maneat, signo sancte crucis manu propria confirmo, et manibus fidelium meorum testificandam trado. [In Cantia in archiepiscopatu Dorobernensi, Hortunam cum pertinentiis suis, Tydentunam cum pertinentiis suis, ęcclesiam de Bradeburna et decimas de Hunechild, decimam de Aedertune et de Heastbruze, et ecclesiam de Assetesforde cum decimis ejusdem, et I virgata terrę, et I socchemannum. In episcopatu Lundoniensi, ecclesiam de Purleia cum decimis et terris, et consuetudinibus ejusdem. In episcopatu Norwicensis, ecclesiam de Stansteda cum decimis et terris ejusdem. Hec omnia sunt de dono Adelvie, filie Hugonis de Munford.]
(Au dos:) Stephanus, rex Anglorum, de ęcclesie Lewensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung