CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4053     View  [Back]
Diffinitio querelæ existentis inter Willelmum comitem Matisconensem ex una parte et decanum de Caviniis ex altera, de pascuis quæ antecessores ejusdem decani ad alios cultus redegerant.
Notum sit omnibus, quod ego Willelmus, Matiscensis comes, adversus decanum de Caviniis querelam habui de pascuis quas antecessores ejus ad alios cultus redegerant. Sed rogatus a domino Petro, abbate Cluniacensi, et a fratribus ejusdem monasterii, pascua illa de quibus querela fuerat et de quibus domus de Caviniis tamen, quando querelam feci, investita erat, in perpetua pace ad quos voluerint usus, possidenda donavi. Donum autem hoc Cluniaco, presente ipso abbate feci, super altare ejusdem capelle, per quemdam librum posui. Accepi vero ab ipso, propter hoc donum, octo libras Cluniensis monete; exceptis viginti solidis, qui dati sunt militibus meis. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo sexto, IIIIo nonas junii. Testes hujus donationis sunt: domnus Arbertus, prior Cluniacensis, Hugo de Crecei camerarius, Jarento elemosinarius, Humbertus de Narsea, monachi; milites: Arduinus de Salis, Bernardus Paganus, Hugo et Otgerius, frater ejus, de Cabannas, Johannes Conre, Rodulfus Portarius.
(Au dos:) Pater noster qui es in celis, sanctificetur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung