CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4054     View  [Back]
Charta qua notum est Letaldum de Calmonte werpivisse homines et feminas, quos calumpniabatur contra monasterium Cluniacense.
Noverint presentes et posteri calumniam quam dominus Letaldus de Calmonte contra fratres Cluniacenses habebat sic esse terminatam. In manu domni Petri, Cluniacensis abbatis, guerpivit et dedit Deo et ecclesie Cluniacensi servos et ancillas, liberos et liberas, quos calumniabatur et suos esse dicebat, quorum hic ex parte nomina subjuncta sunt: Brictio, Maiolus, Achardus, Paganus, Amicus de Carella, Bernardus Sus, Bernardus Furnerius, Bonitus de Brocis et Bernardus, fratres, Raimberga et Armenberga sorores, Osanna, Stephana, Adalgardis, Leucta, Makia, Elmentrudis, et quoscumque alios de hominibus ejus Cluniacensis ecclesia tenebat die qua concordia hec facta est. Propter hanc concordiam et firmam pacem in perpetuum, dederunt fratres Cluniacenses predicto Letaldo XIIcim libras. Laudaverunt hoc: Florentia, uxor ejus, et filii ejus universi, videlicet Wichardus atque Bernardus. Interfuerunt huic concordie et testes sunt: domnus Hugo, camerarius domni abbatis, Drogo, constabulus, Girardus de Chopetra, Gervasius sacrista, monachi; Vincentius capellanus, Vincentius mareschallus, Petrus de Belmonte, Ubaldus, Johannes Conrei, laici. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M. C. XXX. sexto, indictione XIIII, regnante Francorum rege Ludovico. Ex parte autem Letaldi sunt testes: Bernardus de Centarbenes, Gaufredus de Marchesuto; ex parte domine et filiorum ejus: idem Gaufredus de Marchesuto, et Gaufredus de Petra Campi, Umbertus presbiter, Grimaldus prefectus, Durannus de Hospitali et alii quamplures.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung