CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4056 bis     View  [Back]
Litteræ Petri, abbatis Cluniacensis, quibus concordiam inter Vizeliacense cœnobium et Hamensem ecclesiam, de duabus ecclesiis, coram Innocentio II papa factam, confirmat.
Petrus, Dei gratia Cluniacensis abbas, universis Dei fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, salutem. Notum esse volumus dilectioni vestre, quod inter Vizeliacense cenobium et Hamensem ecclesiam pro ipsa eadem quam Vizeliacenses reclamant, questio est diutius agitata. Que cum per justitiam vel concordiam non posset finem accipere, tandem a domino papa Innocentio Pisis per apostolicas litteras utrique invitati venerunt. Ibique in presentia domini pape pace et concordia inter utrosque reformata, eadem controversia terminata est, ita ut deinceps Hamensis ecclesia ab omni reclamatione et inquietatione Vizeliacensis monasterii libera prorsus maneat et quieta. Et pro bono pacis ecclesiam de Canlorro, quam ecclesia Hamensis tenebat et ecclesiam de Fraxino, quam Hugo cancellarius Simonis Noviomensis episcopi ab eodem domino suo tenebat, concedente ipso Hugone, in manu ipsius episcopi reddi precepit et ipsis episcopus istis ecclesiis Albricum Vizeliacensem et ipse Vizeliacense monasterium investivit. Scire ergo nos volumus, quod hanc pacem et concordiam, sicut in presentia domini pape Innocentii facta est, laudamus et confirmamus et amodo in perpetuum Hamensem ecclesiam ab hac reclamatione liberam fore concedimus et perpetuum silentium super hoc successoribus nostris indicimus. Vale.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung