CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4058     View  [Back]
Charta qua Dominicus, presbyter, Paganus, frater ejus, et alii dant ecclesiæ Sanctæ Mariæ et monasterio Cluniacensi se ipsos et res suas in monte Castellone.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Anno Dominice incarnationis millesimo centesimo XXXo VIIIo, mensis junius, indictione IIII, residente Innocentio papa [in] summa sede apostolorum Petri et Pauli. Quum divini juris est querere Deum omnipotentem; quia omnis homo debet despicere de ista vita caduca, et fragilis est, et illa debemus frequentare que sine fine permanent, ego presbiter Dominicus et frater meus Paganus, quoque fratres et mater nostra Qualdratda, atque soror nostra Alvana, filii Monaldi, qui sumus abitatores in castro Cripte, nos isti quoque fratres, sumus donatores, pro redemptione anime nostre vel parentum nostrorum, [in] monte Castellon, quicquid pertinet nobis, et insuper tradimus atque concedimus quicquid nos habemus, tam rebus mobilibus quam immobilibus, ad ecclesiam Sancte Marie ..., et tradimus nos isti persone nostre ad serviendum ad istam ecclesiam, et tradimus per manum presbiter Rolandus atque presbiter Ramerius, in servo servorum Dei modo in antea non abeamus potestatem neque vendendi, neque donandi. Et nos isti presbiteri concedimus vobis isti donatores permanere in ecclesia Sancte Marie, et obedire ad istam ecclesiam, et abere alimenta secundum possibilitatem istius ecclesie. Quapropter obligamus nos isti donatores, si nos voluerimus agere contra hanc cartam donationis, ut nos essemus in pœna solidorum C et postea incurrat ira Dei omnipotentis Patri et Filio et Spiritui Sancto, et beate Marie perpetue virginis (?) et omnes apostolos atque virgines Dei, scilicet martires atque confessores et simus exscuminicati et anatdemati, in actis de trecentum decem et octo sancti patri qui canones constituerunt. Actum est in castro Cripte, juxta ostium ecclesiæ Sancti Petri. Signum Albertus, Atdelmi filius, Johannes, filius Mosconis, presbiter, Raim... Malapera, Coto, Rainpertus, nurus Rollandi, Stephanus, filius Johannis Scolla, Johannes, filius Rainerii Male Hiso, rogati sunt testes. Ego Johannes, judex et notarius, complevi et reddidi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung