CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4059     View  [Back]
Charta qua Ademarus, vicecomes Lemovicensis, dat monasterio Ventedorensi nonnullos mansos, etc.
Sciant quos scire necesse est, quod ego Ademarus, vicecomes Lemovicensis, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, in manu Philippi, prioris Ventedorensis, mansum de Burrutiaco, et alium mansum de Quinciaco, et alium de Telione, et alium de Angladione, et alium de Rino, et alium de Volta, quos villarios apud Sanctum Bonitum, quos tenent Helias, et Hugo, et Brachiarii, et quoscumque in omni terra nostra servos et ancillas habeo, quamdiu in illa terra habitare voluerint liberi habeantur. Preterea mansum de Fundo et quicquid ad hunc locum et ad loca predicta pertinet, in manu domni P[etri], abbatis Cluniacensis, et in presentia totius conventus, cum se ipso obtulit. Testes sunt hujus rei antequam Cluniacum veniret: Archimbaldus, vicecomes, et uxor ejus, filia predicti vicecomitis, et Bernardus de Marcha, et Helius Morsellus, et Petrus de Monte Luduno, Petrus, abbas Carnotensis et plures alii. Anno ab incarnacione Domini M. C. XXX. VIIIo, regnante Ludovico rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung