CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4060     View  [Back]
Charta qua Bernardus de Bajollio uxorque ejus et filii eorum monasterio Cluniacensi dant Altaria in villis de Domno Petro, de Bajollio, etc.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod ego Bernardus de Bajollio et uxor mea Mathildis et filii mei Ingerrannus et Wido, Eustachius et Bernardus, et filia mea Atuidis per manum domni Garini, Dei gratia Ambianensis episcopi, in presentia fratrum meorum, et in præsentia duorum archidiaconorum Ambianensium, Radulfi videlicet et Balduini, et multarum aliarum personarum, tam clericorum quam laicorum, altaria quæ jure hereditario tenebamus ecclesiæ Cluniacensi libera sine aliqua contradictione pro redemptione animarum nostrarum et prædecessorum nostrorum concessimus, quorum ista sunt nomina: ecclesia de Domno Petro, altare de Bajollio, altare de Turs, altare Aerdicuria, altare de Ramburellis, altare de Alenai, ea scilicet conditione ut monachi qui apud Domnum Petrum habitabunt marcam unam argenti per singulos annos pro censu persolvant ecclesiæ Cluniacensi. Super hoc etiam tres carrugatas terræ meæ et quadraginta falces prati mei et hortum et pomerium fratris mei Radulfi monachis habitaturis facta liberatione donavi. Si quis autem hanc elemosinam nostram minuere vel adnihilare præsumpserit, prædicti episcopi Ambianensis domini Guarini, quam ab eodem super hoc fieri impetravimus, excommunicationi subjacebit. Hujus rei testes sunt capellani et clerici sui Acardus et Walterus, Rogerus et Walterus de Noelli, Godardus de Durocato, Gaufridus de Asceu, Godardus de Mailnoviler, Adelhelmus de Brasli.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung