CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4063     View  [Back]
Privilegium Innocentii papæ II, quo domus hospitalis Pontis Bargie protectionem suscipit et libertates et possessiones confirmat.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Bertholdo atque Willelmo, provisoribus hospitalis domus Pontis Bargie, eorumque fratribus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Sicut venerabili fratre nostro Tedewino, episcopo Silve Candide, referente, didicimus et litterarum vestrarum inspectione cognovimus, terra in qua hospitalis domus Pontis Bargie et ecclesia sita est, ubi etiam omnipotenti Deo ejusque pauperibus gratum ministerium exhibetis, beato Petro, apostolorum principi est oblata, eique sub censu annuo jure proprietario tradita. Unde etiam idem frater noster, dum in partibus Teutonicis legatione sedis apostolice fungeretur, apud eundem locum altare sacravit, cymiterium benedixit; et nos igitur, que ab eodem fratre nostro exinde gesta sunt auctoritate apostolica confirmantes, eandem domum et ecclesiam cum suis omnibus pertinentiis in Beati Petri proprietatem protectionemque suscepimus, et presentis scripti pagina communimus, statuentes ut idem locus nulli omnino persone nisi solo Romano pontifici subjectus existat. Quascumque etiam possessiones, quecumque bona in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. Sancimus etiam ut de predicto loco, videlicet Ponte Barge, qui ad jus Beati Petri et vestrum spectare videtur, nullus a vobis decimas exigere presumat. Presbiteri quoque et clerici qui inibi omnipotenti Domino deservire decreverint, celebrandi divina officia liberam habeant facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare; set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem quod idem locus Beati Petri juris existat, annis singulis bisantinum unum nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si quis igitur in posterum hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonitus, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiat, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniat. Amen. Amen. Amen. Ego Innocentius, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. † Ego Theodewinus, S. Rufine episcopus, subscripsi. † Ego Petrus, cardinalis presbiter tituli Sancte Stephanie, subscripsi. † Ego Lucas, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Johannis et Pauli, subscripsi. † Ego Crysogonus, presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis, subscripsi. Datum Lateranni, per manum Aimerici, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, XV kalendas aprilis, indictione II, incarnationis Dominice anno M.C.XXXVIIII, pontificatus domni Innocentii pape II anno X.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung