CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4067     View  [Back]
Charta qua notum est ecclesiam de Carbona monachorum Cluniacensium in villa de Melai commorantium juris esse.
Quoniam generatio preterit et generatio advenit, facile a noticia posteritatis labitur quod scripto memorie non mandatur; quocirca, tam presentium quam futurorum memorie presentibus apicibus assignamus monachos de Melai in ecclesia de Carbona quasdam partes habere, easdemque diu sine cujusquam calumpnia possedisse. Monachorum namque est sacerdotem mittere, paratas etiam tempore suo persolvere, et presbiterium (sic), si adversus ordinem suum criminaliter egerit, et si quicquam quod juris monachorum est violenter auferre vel per fraudem subtrahere molitus fuerit, dictante equitatis ratione, eicere; episcopi vero vel vicariorum ejus est curam animarum ei committere. Si autem aliquid monachis in ecclesia de Melai commorantibus sacerdos injurie vel damni intulerit, in eorum curia prout justitia dictaverit emendabit. Ecclesie redditus, quos nos vulgariter presbiterale feudum appellamus, a monachis tenebit. Noverit autem sagacitas audientium, quod controversia olim habita est inter monachos Cluniacenses et sacerdotem quendam, Girbertum nomine, qui sine jussione eorum ecclesiam eorum pervaserat, et in presentia domini Stephani, venerabilis Eduensis episcopi, discussa et ventilata, et tam ipsius quam assistentium sibi auctoritate diffinita, et a sapientibus sapienter est determinata. Sacerdos denique, qui adeo presumptuose egerat, quod ecclesiam sine eorum precepto intraverat, rectum faciens eis pro cognitione presumptionis, genu flexo monachis quatuor nuncios episcopi jussu persolvit, et investituram ecclesie a monachis accepit. Monachorum etiam esse tam per legitimos testes, scilicet Walterium, monachum de Sancto Martino, et Hugonem Magnum, et Seguinum de Capretis, qui id solius justicie amore testati sunt, quam per diuturnam investituram inventum et comprobatum est, maruglerium mittere et eicere. Hoc autem in ecclesia de Carbona habere monachos attestatum est, attestatione quorumdam, episcopalis excommunicationis timore, veritatem experimentium. Stephanus autem, Heduensis episcopus, pro remedio anime sue et Cluniaci amore, ut habent et tenent et attestatum est eos habuisse, tempore antecessorum suorum Aganonis et Nariodi, episcoporum, eis concessit et laudavit. Testantur isti: Gaufridus archidiaconus, Rainaldus, prior Magabriensis, Savaricus, Cluniacensis elemosinarius, Arduinus de la Guichia, monachus Cluniacensis, Hugo, prior ejusdem ecclesie Melai, Obertus, prior Sancti Symphoriani, Siguinus, archipresbiter de Stagno, domnus Aldo, Siguinus de Glana, Guido Bisorius, Petrus Arnaldus. Hoc autem publice est actum Hedue, mense junio, feria sexta, regnante Ludovico juniore rege Francorum, Hugone duce Burgundie, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo C. XXX nono, epacta XXa septima, concurrens quintus, luna vicesima nona.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung