CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4068     View  [Back]
Charta qua Bertoldus de Tuanna ceterique fundatores hospitalis apud Pontem de Bargiis ædificati, dictum hospitale Petro, Cluniacensi abbati, committunt.
Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Bertoldus de Tuanna, cum aliis quibusdam nobilibus viris apud Pontem de Bargiis hospitale, ad opus pauperum, edificavimus, ibique nos Deo servire sub conversionis habitu statuimus. Postea vero communi voto et assensu, ego Bertoldus cęterique fundatores ejusdem predicti loci, nos ipsos ipsumque locum gubernandum, erudiendum, custodiendum, Cluniacensi monasterio dedimus in manus domini Petri, venerabilis abbatis, qui tunc temporis eidem monasterio plus prodesse quam preesse visus est. Tunc enim idem Cluniacense monasterium omnium spiritualium disciplinarum forma, speculum et norma, prę cęteris eminebat. Actum est autem in capitulo Cluniacensi, anno Dominicę incarnationis millesimo centesimo quadragemo (sic), regnante Churado, Romanorum rege secundo, Francorum autem rege Ludovico, Innocentio papa secundo Romanum pontificatum agente. Nec illud silendum quod prefatus locus apud Pontem de Bargiis per privilegium domini Innocentii papę et per preceptum pretaxati Romanorum regis secundi, scilicet Chonradi, ab omnium episcoporum sive alicujus secularis potestatis dominatione munitus, liber et absolutus est fundatus, excepto tantum domini pape et abbatis Cluniacensis.
(Au dos:) Carta hospitalis de Bargiis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung