CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4069     View  [Back]
Charta qua Hugo de Berziaco notum facit concordiam factam inter se ipsum et monachos Cluniacenses, de quadam terra villæ Berziacensi adjacente, etc.
Ego Hugo de Berziaco, filius Rollanni Breisent, notum facio omnibus, tam futuris quam presentibus, litem que inter me et domnum Petrum abbatem ac monachos Cluniacenses diu habita tali modo fuisse terminatam. Conquerebar michi plurima a monachis Cluniacensibus aufferri, que illi econtra sui juris esse asserebant. Subito igitur cum meis consilio terram adjacentem ville Berziacensi, que fuerat domine Faletrudis, matris mee, et boscum qui vocatur de Opere, et alium boscum quem Guigo, decanus Cluniacensis, emerat a Gauffrido de Minciaco, et maracalciam quam in terra monachorum levaveram, aquam quoque quam per terras eorum ad meum molendinum venire faciebam, omnes etiam consuetudines quas a tempore avunculi mei in terra eorum levavi, ex toto et sine aliqua retentione eis guerpivi et dimisi; boscos de Frategia, de Builia et de aliis locis in quibus mecum aliquam partem habent, quando voluerint et me commonuerunt partiar cum illis, et partem eorum in perpetua pace illis dimittam. Si quid cum in eis semisce habere mei homines probare potuerunt, habebunt illud in pace. Condaminam de Monte Medio similiter ex toto eis reliqui, sub hac tamen conventione, ut si monachi aut clerici apud Montem Medium, ex precepto abbatis Cluniacensis manserint, habeant illam; sin alias revertatur ad Cluniacensem ecclesiam. Mansum Petre Clause, quod modo Paganus tenet, post mortem ejusdem Pagani recuperabunt Cluniacenses monachi. Ego vero tandiu faciam eis pacem firmam teneri a filiis predicti Pagani, quandiu voluerint illis esse ad justitiam ubi debuerint. De mansis Sancti Poncii pacem omnimodam monachis tenebo, nec aliquid in mansis requiram, quousque possim ostendere avunculum meum aliquam in eis consuetudinem ad pacem monacorum habuisse. Quam cum ostendero, in pace habebo eam; nec desuper aliquid in mansis supradictis requiram. De aliis terris, que hic nominatim non sunt expresse, si qua discordia emerserit, ad cognitionem hominum communium, videlicet tam meorum quam monachorum, veniam, ut quod utrumque super mota questione tenendum ipsi deffuerint, hoc indubitanter ac firmiter et ego et monachi teneamus. Tenebo etiam firmissime placitum quod per manum domini Rainaldi, Lugdunensis archiepiscopi, constat factum fuisse. De molendino Caveroche dimissum est in manu Hugonis de Cerceyo et Bernardi de Sachins, qui si forte quacumque occasione defuerint, bona fide alii loco eorum supponentur, ut quod ipsi super hoc dixerunt tam ego quam monachi perpetuo teneamus. Pedagium nichilominus ex toto guerpivi, de hominibus videlicet de Cluniaco et de Paredo, et qui sunt a Paredo usque Cluniacum de terra monachorum. Similiter de Nantuacensibus, et eis qui sunt a Nantuaco usque Cluniacum, de terra eorum, nec sub occasione quam solent aliqui querere caritatis, que procul dubio non est caritas, sed violenta exactio, aliquid de rebus eorum extorquebo. Quatuor etiam nundinis nominatissimis de nullo homine, undecumque sit, pedagium accipiam, nisi tantum modo de illis qui trussellos liberos super equitaturas ducent, si tamen non fuerint de hominibus monachorum; de illis enim, undecumque sint, in illis supradictis nundinis nichil accipiamus. Recepimus propter hanc concordiam a monachis, tam ego quam mei, mille CCCtos solidos et duas marchas argenti. Igitur et laudante et confirmante hec omnia uxore mea, ad perpetuam pacem monachorum, jussi hanc cartam sigillis venerabilium virorum Galterii, Cabilonensis, et Pontii, Matisconensis episcoporum, sigillari. Acta fuerunt hec anno Dominice incarnationis Mmo Cmo XLmo, pontificatus vero domini pape Innocentii XIo, regnante Ludovico potentissimo rege, filio videlicet Ludovici qui fuit filius Philippi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung