CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4073     View  [Back]
Præceptum Adefonsi, Hispaniæ imperatoris, quo confirmat donationem monasterii Sancti Salvatoris de Bodinio ecclesiæ Cluniacensi a comite Gomez Nunides factam.
Sit presentibus et futuris manifestum, quia ego Adefonsus, Hispanie imperator, una cum uxore mea Berengaria, grato animo, voluntate spontanea, nemine cogente, pro peccatorum nostrorum remissione, et domini Petri, Cluniacensis abbatis, rogatu et amore, cauto monasterium Sancti Salvatoris de Bodinio per eosdem terminos quibus rogatu comitis Gomes, quando illud possidebat, cautavi: per illum videlicet locum, quo cum cauto Tude dividitur; inde vero sicut dividitur cum cauto Atelie, et transit per cacumen de la Conforcada; inde per Pennam Vulturariam, et per montem Sculque, et per Petram Capre; inde sicut venit ad prenominatum fluvium Lauri. Hujus rei equidem causa predictum monasterium cauto, ne majorinus et saio regius, vel aliquis alius regis vicarius infra prenominatos terminos, causa pignerandi vel malifaciendi, intrandi licentiam habeat. Si quis vero, quicumque sit, cautos constitutos dirumperit et extra eos aliquid violenter extraxerit, pectet pro temerario ausu mille libras auri et duplatum restituat quicquid acceperit. Hos supramemoratos cautos, quos monasterio Sancti Salvatoris dono, omni tempore stabiles et mansuros esse concedo, et si quis forsitan huic meo facto contrarius venerit, et illud dirumperit, a Deo maledictus, cum Juda, proditore, dampnetur, nisi penitens emendaverit, et pectet regie majestati mille marobotinos. Facta carta Karrioni, mense augusto, era M. C. LXXX, predicto imperatore Adefonso imperante in Toleto, Legione, Sarragocia, Najara, Castella, Galecia. Ego Adefonsus, Hispanie imperator, hanc cartam, quam jussi fieri, confirmo et manu mea roboro. (Monogramme) Petrus, Palentinus episcopus. Martinus, Auriensis episcopus. P[e]dagius, Tudensis episcopus. Johannes, Legionensis episcopus. Comes Ferrandus de Galecia confirmavit. Comes Rodericus Velez de Sarria confirmavit. Didacus Munios, majordomus imperatoris, confirmavit. Poncius de Minerva, alferis, confirmavit. Ferrandus Johannis confirmavit. Pelagius Curvus confirmavit. Rodericus Ferrandus confirmavit. Geraldus scripsit, jussu magistri Hugonis, cancellarii imperatoris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung