CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4074     View  [Back]
Compositio facta inter Galterium, Cabilonensem episcopum, et monasterium Cluniacense, de ecclesia castri Capellæ.
Gesta mortalium traduntur litteris, ut ea quæ succedentium mutabilitate deficiunt litterali memoria diu vivant. Unde notum fieri volumus posteritati sequentium inter ecclesiam Cluniacensem et dominum Galterium, episcopum Cabilonensem, pro ecclesia castri Capellæ ortam esse calumniam. Monachi Cluniacenses, qui eam per tempora multa tenuerant, suam ex integro dicebant esse. Sed episcopus, partem eos in ipsa ecclesia habere non negans, suum esse ut in illa presbyterum poneret asserebat. Hoc tandem fine ex utraque parte causa decisa est, quod idem episcopus in sua curia apud Burgum Novum, discussa testium veritate, ad cognitionem liberalium personarum, prædictam ecclesiam Cluniacensi ecclesiæ plenarie resignavit. At quoniam paupertas fecerat ut sacerdos certum in ea presbyteratus redditum non haberet, coram episcopo a domino A[rberto], Cluniacensi priore, provisum est, ut duas partes tam sepulturæ quam decimæ, medietatem quoque denariorum et annonæ, undecunque et quoquo modo provenerint, Cluniacenses habeant, et residuum pro cantuario in presbyteri partem cedat. Sane Cluniacensis ecclesia ponet in eadem ecclesia capellanum et decimarium ad decimam colligendam, et custodem quem voluerit, qui recipiat partem suam. Hujus rei testes sunt: Galterius, episcopus Cabilonensis; Arbertus, prior Cluniacensis; Wigo, cantor Mastisconensis; Hugo de Viliaco, canonicus; Galterius de Losiaco, canonicus; Christoforus, sacerdos Sanctæ Cæciliæ; Stephanus, camerarius Cluniacensis; Gervasius; Petrus de Burniaco; Ardeuvius de Loridono. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCXLII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung