CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4078     View  [Back]
Charta qua Humbertus, Bisuntinensis archiepiscopus, Hugoni, priori de Alta Petra, confirmat ecclesiam de Domno Martino.
Humbertus, Dei gratia Bisuntine sedis alumpnus et archiepiscopus, Hugoni, venerabili priori de Alta Petra suisque successoribus canonice promovendis, geste rei noticiam in perpetuum. Officii nobis commissi sollicitudo nos vigili cura pungit et ammonet omnibus christianis, precipue tamen religiosis, in veritate testimonii munimenta in posterum relinquere. Eapropter quod factum est in presencia nostra literis sigillo impressis testificamur et futuris cognoscendum relinquimus. Landricus siquidem, archidiaconus de Varas, de preterito excessu compuntus, ad nos veniens, recognovit quod ecclesiam de Domno Martino injuste et violenter monachis de Alta Petra austulisset et male habuisset, et ob hoc predictam ecclesiam in manu nostra guerpivit et eam priori de Alta Petra suisque successoribus libere possidendam in perpetuum concessit. Nos igitur ecclesiam quam diximus ecclesie de Alta Petra monachisque ibidem Deo famulantibus jure perpetuo tenendam concedimus et privilegii nostri testimonio sanctimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hujus constitucionis paginam sciœns, hanc ecclesiam, videlicet de Domno Martino, ecclesie de Alta Petra auferre temptaverit, excommunicacioni subjaceat et districti judicii sentenciam subeat. Actum est in presencia nostra anno Dominice incarnacionis Mo Co XLo IIIo. Testes sunt: Taurelius, archidiaconus de Salins; Guillelmus de Arguel; Stephanus de Focherens, canonici; Lambertus, item canonicus; Stephanus, decanus de Vinnas; Petrus Malignus, de Nos; Bernardus de Munihesaya. Feliciter.
(Au dos:) Carta Humberti, archiepiscopi Bisuntinensis, quomodo in presentia sua ecclesia de Domno Martino reddita fuit monachis de Alta Petra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung