CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4081     View  [Back]
Privilegium Lucii papæ II, quo confirmat possessiones monasterii de Caritate, salva Cluniacensis abbatis obedientia.
Lucius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro, priori monasterii Sanctę Marię quod de Karitate dicitur, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolice sedis servitium promotos esse cognoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere. Igitur pro beatę Marię semper virginis reverentia, et tam pro vestra spectabili religione, quam pro venerabilis fratris nostri Petri, Cluniacensis abbatis, dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis cenobii jure locus vester pertinet, dilecti in Christo filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar predecessorum nostrorum Urbani et Paschalis, bonę memorie Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona idem cenobium inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propicio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Autissiodorensi episcopatu, ecclesiam de Cona, de Aona, de Buluciaco, ecclesiam Sancti Juliani, Sancti Petri de Boniaco cum ipsa villa; in episcopatu Senonensi, ecclesiam de Cavannas, ecclesiam de Branca, de Monte Boio, de Castellione, de Diciaco, de Contentione, de Venesio, ecclesiam de Cruce, Sancti Sidronii, Sancti Jonii, ecclesias de Joviniaco, et in suburbio ecclesiam Sanctę Marię; in episcopatu Bituricensi, ecclesiam de Tenconio cum burgo, de Monastello cum burgo, de Orolio, item de Orolio, de Birreto, capellam de Monte Falconis, de Valeniaco, de Fontiniaco castro, de Nerunda, de Ulmeriaco, de Coola, Sancti Sulpicii juxta pontem Ligeris, Sancte Montane, Sancti Celsi; in Aurelianensi episcopatu, ecclesiam de Orolio, Sancti Laurentii in suburbio; in Nivernensi episcopatu, ecclesiam de Albiniaco, ecclesiam de Galliaco, de Colungia, de Bisca, ecclesiam Sancti Honorati, Sancti Sulpicii, Sancti Victoris in suburbio; in episcopatu Eduensi, ecclesias de Rocha, de Monte Ansberti cum villa, de Lameneia, de Viverio, in suburbio ecclesiam Sancti Rozzi; in Meldensi episcopatu, ecclesiam de Rodolio; in Trecensi episcopatu, ecclesias de Sedana, Sancti Justi; in Belvacensi, ecclesiam Sancti Christophori de Araciis cum appendiciis suis; in Suessionensi, ecclesiam de Brena foris castrum, de Villeriis, de Monte Mauro; in Carnotensi, ecclesiam Sancti Salvatoris in suburbio; in Rotomagensi, ecclesiam de Bellomonte, de Longavilla; in Anglica terra, ecclesiam Sancti Salvatoris de Bermundesia, de Noranthona, de Ponte Fracto, ecclesiam Sanctę Milbulgis, cum universis possessionibus et appendiciis supradictarum ecclesiarum, ecclesiam de Daventreia; in Venecia, ecclesiam Sanctę Crucis cum appendiciis suis; in Ispania, ecclesiam Sancti Petri de Arratis; item in episcopatu Trecensi, ecclesiam Sancti Sepulchri cum appendiciis suis; item in episcopatu Meldensi, ecclesiam de Firmitate Ansculfi, ecclesiam de Chailli, de Chamini, de Bussei, de Bellovidere, ecclesiam Sancti Christophori in suburbio; item in episcopatu Autissiodorensi, ecclesiam de Narci, ecclesiam de Varenna, de Domno Petro, de Murliaco, de Bosco Britannie, capellam de Castronovo, de Suliaco, de Manniaco, de Colungiis super Jonium, de Namui, de Aliniaco, de Novovico; alias quoque ecclesias et capellas quas canonice possidetis, vobis nichilominus confirmamus. Liceat etiam vobis in ecclesiis vestris presbiteros eligere, qui, si idonei fuerint, ab episcopis gratis et absque ulla pravitate curam animarum suscipiant, eisque de plebis cura rationem reddant; vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exibeant. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ut nulli episcopo liceat in vos et in locum vestrum, qui videlicet de Caritate nominatur, ultionem excommunicationis vel interdicti exer[c]ere. Quatinus ab omni servitii secularis infestatione securi, omni gravamine mundane oppressionis remoti, in sanctę religionis observatione seduli ac quieti, Domino annuente, permaneatis, salva in omnibus Cluniacensis abbatis reverentia et obedientia, ad cujus gremium locus idem tanquam cella noscitur pertinere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus apostolicę sedis auctoritate. Si qua sane in crastinum ecclesiastica secularisve persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei redemptoris nostri Domini Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant, et apud districtum judicem premia ęternę pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. (Cercles et Bene valete) Ego Lucius, chatholicę ęcclesię episcopus, subscripsi. Ego Conradus, Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Petrus, Albanensis episcopus, subscripsi. Ego Thomas, presbiter cardinalis tituli Vestine, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi. Ego Otto, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancti Adriani, subscripsi. Ego Wido, in Romana ecclesia altaris minister indignus, subscripsi. Datum Laterani, per manum Baronis, capellani et scriptoris XVIII kal. maii, indictione VII, incarnationis Dominice anno M. C. XL. IIII, pontificatus vero domni Lucii secundi pape anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung