CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4082     View  [Back]
Charta qua Hugo, Autissiodorensis episcopus, laudat omnes possessiones monasterii de Karitate in episcopatu suo sitas.
Ex antiqua sanctorum patrum institutione processisse dinoscitur ut cum a fidelibus aliquid dignum memoria geritur, litterarum apicibus annotetur, per has namque gestę rei veritas inconcussa custoditur, et quę per fraudem seu per oblivionem obrepere poterat falsitas repellitur. Nos itaque religiosorum virorum instituta servantes, eorumque vestigia hac in parte imitantes, scribendo ad posteros transmisimus quod nostro in tempore fecimus. Sciat igitur universa fidelium multitudo, quod ego Hugo, Dei gratia Autissiodorensis episcopus, Sanctę Marię de Karitate et fratribus ibidem Domino servientibus omnia quę nunc in episcopatu Autissiodorensi vel quę in eodem usque in finem seculi poterint adipisci jure perpetuo possidenda laudo atque concedo, et hujus sigilli mei munitione confirmo. Hęc autem confirmatio atque laudatio facta est Autissiodorum, in capitulo Sancti Stephani, consensu atque voluntate omnium canonicorum ibi assistentium, id ipsum volentium atque laudantium, quorum aliqua hic subscribuntur nomina, scilicet Benedicti decani, Vlgerii prepositi, Atthonis Raffardi, Jone cancellarii. Fuerunt etiam plures alii, quorum hic non scribimus nomina. Prior vero de Karitate, domnus videlicet Odo, fuit in illo capitulo et cum eo plures monachi atque laici, in quo hec confirmatio atque laudatio facta est: Christianus scilicet monachus, Stephanus Morinus monachus, Petrus Morandus monachus, Morinus, capellanus de Domno Petro, Hugo de Booneia, Aufridus, famulus prioris, et multi alii quos memorare non est necesse.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung