CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4083     View  [Back]
Charta qua Pontius, visitator monasterii Cluniacensis, confert Johanni et Adæ, sacerdotibus Sancti Andreæ in loco Iseo de Brexana, omne jus quod habebat prædictum monasterium in ecclesia Sancti Gervasii de Cluniaco.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo quadragesimo quarto, mense aprili, indictione septima. In Christi nomine, placuit atque convenit inter domnum Poncium monachum, circam monasterii ecclesie Beati Petri Cluniacensis, presentibus et consciliantibus domno Tedaldo, priore monasterii Sancti Jacobi de Ponthita, et domno Alberto monacho, priore de Montenaso, et domno Henrico, priore monasterii de Verdemala, et domno Guiroldo, priore monasterii de Calvenciaco, et domno Azone, priore monasterii Sancti Marci, et domno Alberto, priore monasterii de Quinciano, necnon et inter domnum Johannem et Adam, presbiteros et officiales plebis et ecclesie Sancti Andree, que est in loco Iseo de Brexana, ut in Dei nomine dicebat dare, sicut a presenti dedit, jam dictus Poncius a parte isti sui monasterii Cluniacensis istis sacerdotibus ad partem et utilitatem iste sue plebis et ecclesie, ad fictum censum reddendum fictuario sive censuario nomine usque in perpetuum, id est omne jus et directum quodcumque prefata ecclesia Cluniasensis habebat vel habere videbatur in ecclesia que est edificata in honore sancti Gervasii, in loco Cluniaco et in rebus ipsius ecclesie, eo videlicet ordine ut prefata plebs et ecclesia de isto loco Iseo, ejusque officiales, qui nunc sunt vel pro tempore fuerunt, habere et tenere debeant istum jus et istas res, et faciant exinde de frugibus et censu seu redditu quos exinde annue Dominus ejus dedit, ipsa plebs, aut cui dedit pars ipsius plebis, quicquid eis fuerit oportunum, sine omni contradictione ecclesie Cluniacensis et ejus parti, videlicet cum accessionibus et ingressibus, seu cum superioribus et inferioribus suis, qualiter superius legitur, in integrum; et persolvere exinde debebunt et debeant iste plebis officiales vel aliquis a parte ipsius plebis, per se vel per eorum missum isto monasterio et ecclesie Cluniacensi, singulis annis, argenti denariorum bonorum Mediolanensium veteris monete solidos quatuor. Dato et consignato predicto ficto et censu a parte iste plebis parti istius monasterii Cluniacensis in loco et fundo Provalgia infra monasterium aut ibi extra, videlicet tunc temporis cum circa aut alius certus legatus venerit ad requirendum et tollendum censum ipsius monasterii de Provalgia. Et hoc stetit et convenit inter eos, quod si pars predicte plebis steterit per totum continuum triennium, quod non solverit predictum censum et fictum sicut supra legitur, tunc pars istius monasterii Cluniacensis possit aufferre iste plebi et ejus parti illud jus et directum quod ei concessit ad habendum et tenendum seu utendum, sine ulla pena alia, aut superinposita inter eos non fiat. Penam vero inter se posuerunt, ut que pars istius monasterii Cluniacensis et plebis in his que superius leguntur non perseveraverit, quod illa pars que hoc non conservaverit debeat pacare pro pena parti fidem servanti argenti denariorum bonorum Mediolanensium libras viginti, et insuper stare conventioni, quia sic inter eos stetit. Actum est hoc infra monasterium Sancti Marci, quod est prope civitatem Laudis, unde due carte in uno tenore scripte sunt. Ego Poncius, circa, subscripsi, prior Quicianensis. Ego Tedaldus, monachus et prior, interfui et subscripsi. Ego Geraldus, prior Calvenciani, interfui et subscripsi. Ego Albertus [subscripsi]. Signum manus istius Henrici, prioris de Verdemala. Ego Adam presbiter subscripsi. Ego presbiter Bonus interfui et subscripsi. Ego Johannes, Isensis ecclesie presbiter, interfui et subscripsi. Signa manuum Lanfranci Stephano, Lotherii Silonis, Johannis Caura, Arialdi da Marcurolo, Manfredi Plaxentini, Rodulfi de Pontetha, Boni, Johannis, Cononis, testium. Ego Algisus, judex, interfui et subscripsi. Ego Henricus, judex ac regis missus, scripsi, post tradita complevi et dedi. Ibique promisit jam dictus donnus Poncius cora[m] istis, donno Johanni et Ade, sacerdotibus iste plebis, ad utilitatem iste plebis, a parte istius sui monasterii, quod pars ipsius monasterii de Clugnea debeat esse cum ista plebe et cum parte iste plebis, si intentio apparuerit iste plebi et ejus officialibus vel cui dederint de ista ecclesia et rebus ipsius ecclesie Sancti Gervasii, et demonstrare et adducere cartas in placito, si requisitum ei fuerit, quas habet pars ipsius monasterii de Clunea de ipsa ecclesia vel ejus rebus, et esse secum, tamen sine dispendio ipsius monasterii de Clunea; et promisit insuper eis quod ipsummet donnum Petrum suum abbatem et istius sui monasterii vel ejus successorem istam cartam et conventionem firmare.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung