CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4088     View  [Back]
Charta qua Gaufridus, Petragoricæ sedis episcopus, concedit monachis Cluniacensibus facultatem eligendi capellanum de Rochenac.
Gaufridus, Dei gratia Petragorice sedis episcopus, Petro, Cluniacensis monasterii abbati, et fratribus ejus in perpetuum. Notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris, quod Rainaldus, pie recordationis predecessor noster episcopus, dedit canonice et concessit clericorum suorum consilio, Hugoni, predicti monasterii abbati, et successoribus suis ęcclesiam Sancti Johannis de Rochenac. Porro cum Cluniacensis monasterii monachi ad prefatam ęcclesiam ab abbate suo missi in ea vellent eligere capellanum, quem postmodum episcopo Petragoricensi presentarent, surrexerunt quidam sacerdotes, qui quasi hereditario jure et profana successione predicte ecclesie capellaniam invaserunt, et quorundam nobilium laicorum perverso patrocinio, reluctantibus monachis, usque ad nos tenuerunt. Quod quia injustum atque profanum visum est domino Innocentio pape, cui de supradicto illicito ausu conquesti fuerint, et nobis, qui querelam eorum de eadem injuria multotiens suscepimus, justitie cui deesse non debemus incumbentes, atque ętiam apostolice jussioni obedientes, sepedicte ęcclesię capellaniam damus et concedimus, ut supradicta nefanda hereditas perpetuo destruatur, Petro, abbati Cluniacensis monasterii, ac successoribus suis tali tenore ut monachi ęcclesię de Rochenac idoneam personam eligant in capellanum, quem postmodum Petragoricensi episcopo, prout justum est, presentare provideant. Damus et concedimus dicto Petro abbati Cluniacensis monasterii et omnibus monachis ejusdem loci in posterum. Hec autem donatio facta est in manu Helie, prioris ecclesie de Rocenac, consilio clericorum Petragorice sedis, Petri de Nanclar archidiaconi, Gaufridi de Vern archidiaconi, Petri de Chauze archidiaconi, Constantini, Raimundi Brantosmensis abbatis, H. Goetti de Sancto Asterio, Rannulfi prioris de Anissa. Et ut hec nostra donatio certior et firmior habeatur, hanc cartam sigillo nostro muniri fecimus et propria manu subscripsimus. † Signum Gaufridi episcopi. Signum P[etri] de Nanclar archidiaconi. Signum G[aufridi] de Vern archidiaconi. Signum P[etri] de Cauze archidiaconi. Signum Constantini. Signum Iterii de Peiregors, archidiaconi. Signum Helie de la Crobta. Signum Petri de Cauciada.
(Au dos:) Carta episcopi Petragoricensis, de eligendo capellano in ecclesia de Rocenac.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung