CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4089     View  [Back]
Litteræ prioris Sancti Salvii ad abbatem Cluniacensem super discordia existente inter monachos ejusdem loci et monachos Sancti Johannis Valentianensis.
Reverentissimo patri domino abbati, frater H., prior Sancti Salvii, et omnis conventus, debitam cum omni devotione obedientiam. Noverit paternitas vestra, quod placitum quod habuimus contra ecclesiam Sancti Johannis, per Dei providentiam et vestram intercessionem, sicuti hic annotabitur, jus Cluniacensis ecclesiæ et nostræ per magnos labores adquisivimus. Abbas enim Sancti Johannis tantum opprobrium ferre nolens de abbatia discessit. Qua de causa populus Valentianensis et clerici et canonici qui remanserunt, contra nos insurgentes, in præsentia episcopi, dominum papam appellaverunt, cum utique nec pro archiepiscopo Remensi, nec pro episcopo Cameracensi, divinum officium intermittere noluerint. Immo in octavis beati Martini, in præsentia domini papæ me de hac causa appellaverunt. Provideat igitur paternitas vestra quid super hoc agendum sit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung