CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4090     View  [Back]
«Actio placiti de discordia inter abbatem Sancti Johannis de [Valentianis] et priorem Sancti Salvii» in præsentia episcopi Cameracensis agitata.
Reverendo domino et patri suo L[ucio], Dei gratia universalis ecclesiæ summo pontifici, N[icolaus], eadem gracia Cameracensis ecclesiæ humilis minister, salutem cum debitæ subjectionis obsequio. Causa quædam inter priorem Sancti Salvii et abbatem Sancti Johannis diu ventilata est, novissime autem in præsentia nostra hoc modo est diffinitum. Prior in abbatem sic agebat. «Parrochiæ nostræ jura, ecclesiæ videlicet Sancti Gaugerici, tibi injuste vendicas, et parrochianos nostros contra consuetos usus ecclesiæ nostræ et privilegii nostri tenorem injuste suscipis, cum abbatia tua infra parrochiam nostram, Sancti videlicet Gaugerici, sita sit, et non liceat tibi jure antiquo aliquem de parrochianis nostris suscipere, nisi illos tantum qui de familia vel curia B., comitis, sunt.» Cum igitur abbas minus sufficienter ad hoc responderet, et nullam suam justiciam super hoc ostendere posset, tandem visum est nobis et ecclesiæ nostræ personis, assensu utriusque partis, abbatis videlicet canonicorumque suorum, et prioris, ut antiqua jura in præsentia nostra recognoscerentur et sub cyrographi annotatione et sigilli nostri impressione munirentur, et ita deinceps omnis querimonia inter eos sopiretur. Quod et factum est. Abbas autem hujusmodi concessionem non observans, iterum prædictos parrochianos, et chrisma, quod in præfata ecclesia Sancti Gaugerici accipere debebat, aliunde suscepit. Ex querimonia igitur prioris iterum abbas ante præsentiam nostram die statuta vocatus est, ad objecta responsurus. Cum autem prior in abbatem ageret et ablata requireret, et chyrographum quod a nobis acceperat ab abbate non observatum ostenderet, abbas in hunc modum respondit: «Huic chyrographo capitulum nostrum et comes, sub cujus tutela sumus, et concives nostri contradicunt. Unde te in præsentia domini papæ in octavis beati Martini appello.» Taliter in præsentia nostra actum est. Videat ergo paternitatis vestræ æquitas quid super hoc agendum sit. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung