CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4091     View  [Back]
Epistola Lucii papæ II, ad S[amsonem], Remensem archiepiscopum, qua ei committit diffinitionem controversiæ inter abbatem de Valentianis et priorem Sancti Salvii existentis.
Lucius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri S[amsoni], Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Super controversia quæ inter abbatem [Sancti Johannis] de Valentianis et H., priorem Sancti Salvii, in præsentia venerabilis fratris nostri N[icolai], Cameracensium episcopi, agitata est et per concordiam terminata, prædictus abbas nostram audientiam appellavit. Tandem vero utroque nostro conspectui præsentato, præfatus abbas privilegia concordiæ, unde controversia agitur, obviantia se habere asseruit, sed ea minime secum detulit. Quamvis itaque propter hoc quod et ipse appellavit et imparatus venit, adversus eum possemus sententiam protulisse, ex mansuetudine tamen sedis apostolicæ erga eum mitius volentes agere, causam ipsam tuæ discretioni committimus, per apostolica tibi scripta mandantes quatinus ascito tecum præfato Cameracensi episcopo et aliis discretis et religiosis viris, si præfatus abbas, ut asserit, privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordiæ obviantia protulerit, causam audias, et remoto appellationis subterfugio, media æquitate diffinias. Alioquin eandem concordiam, sicut per præfatum episcopum facta est, facias observari. Datum Laterani, kal. decembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung