CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4095     View  [Back]
Epistola Gaufridi, Normannorum ducis, ad Petrum abbatem Cluniacensem, qua confirmat donationem centum marcarum argenti annuatim solvendarum monasterio ejus ab Henrico, rege Anglorum factam.
Reverendo patri Dei gratia Cluniacensi abbati P[etro] et sanctissimo conventui Cluniacensi, G[aufridus] eadem gratia dux Normannorum et comes Andegavorum, æternam in Domino salutem. Felicis memoriæ prædecessor noster Henricus, rex Anglorum, centum marcas argenti singulis annis Cluniacensibus fratribus in elemosina dabat; eo autem decedente pro prædictis centum marcis data est terra prædictis fratribus; illam igitur terram Cluniacensi ecclesiæ et fratribus ibidem Deo servientibus jure perpetuo possidendam concedimus. Donationem quoque de terra prædicta ab imperatrice factam laudamus et confirmamus. Testes sunt Hugo, archiepiscopus Turonensis; Paganus de Claravalle; Guido de Sablolio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung