CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4098 bis     View  [Back]
Forma sacramenti quod Petrus Venerabilis burgensibus Cluniacensibus et hominibus decaniarum imposuit.
Iste est modus sacramenti vel paccionum quas ex precepto domini Petri, Cluniacensis abbatis, tam burgenses Cluniacenses quam cuncti homines de decaniis fecerunt. Sacramenti forma talis fuit. Universi a quinto decimo anno etatis et supra ista juraverunt. In primis domino abbati et ecclesie fidelitatem. Item si quando aliquis publice denunciatus fuerit hostis ecclesie, deinceps eum nec hospicio suscipiant, nec sub tecto, neque ei sua donent vel cum eo contrahant, vel aliquo modo auxilium vel consilium scienter prebeant vel per se vel per alium. Si tamen ei aliquid debent vel ipse eis, hoc ei reddere vel ab eo accipere liceat vel persuadere ut a male facto ecclesie desistat. Item si per nuncium domini abbatis commoniti fuerint alicubi armati exire, ut omnes exeant, nisi aliquis adeo infirmus sit quod nullo modo egredi valeat. Postea consilio domini abbatis et meliorum burgensium poterunt remanere qui electi fuerint ad custodiendam villam vel qui alios pro se ydoneos miserint ideo vel quod de eis magis timeatur vel quod ipsi minus ydonei sint. Quod si aliquis in congressu illo vel alibi propter defensionem ecclesie mortuus Cluniacum delatus fuerit, a toto conventu dignissime susceptus gratis sepelietur nisi sponte sua aliquid dare voluerit. Postea in capitulo absolutus, tam pro ejus anima quam pro requie parentum suorum officium et missa in conventu celebrabitur eruntque exinde participes tocius benefacti ecclesie. Si quis vero tam de burgensibus quam de aliis hominibus qui de sacramento sunt, hostes ecclesie occiderit, ceperit, vulneraverit, percusserit, seu aliquid damnum intulerit quod sine dacione pecunie pacificari non possit, ista erit racio. Ipse quidem qui hoc fecit nichil dabit, nec ecclesia sine illo vel herede ejus, si ille interim mortuus fuerit, pacem cum adversario faciet. Quod si his (sic) interim in suo loco securus manere non potuerit, tunc decanus ad cujus obedienciam pertinet, eum ad se deductum viriliter manuteneat et que ejus sunt pro posse integre custodiat. Quod si nec ibi securus fuerit, tunc decanus suus ducat eum Cluniacum et ibi tam decanus Cluniacensis quam camerarius et alii eum constanter manuteneant quousque pace facta ad propria redire et ibi secure manere valeat. Si causa illa pro qua pecuniam dari oportebit specialis fuerit Cluniacensis ecclesie, eam solummodo ecclesia persolvat. Si vero burgensium, ipsi eam tantummodo solvant. Quod si eorum qui deforis sunt, et ipsi similiter per se ipsos tantum persolvant. Sed si causa burgensium fuerit et aliquis eorum qui deforis juraverunt ulcionem fecerit, communiter utique solvent quod prestandum fuerit. E converso si causa eorum qui deforis sunt fuerit, et hoc burgenses ulti fuerint, pari modo communiter solvent quod dandum fuerit. Preter hec si quis infra apostolicum bannum aliquem Cluniacum venientem ceperit, vel ei aliquod damnum intulerit, si hoc aliquis burgensium vel eorum qui deforis sunt infra eundem bannum vel extra ultus fuerit pro quo pecunia danda sit, terciam partem ejusdem pecunie ecclesia, duas tam burgenses quam illi qui deforis sunt prestabunt. Si autem extra metas banni ad mercata sive ad nundinas venientes aliquis depredatus fuerit vel aliquid eis mali fecerit, quicumque supradictorum tunc adcurrere potuerit, eis totis viribus auxiliabitur et contra invasores illos a domino abbate et a fratribus Cluniacensibus ecclesiastica ultio studiosissime requiretur. Sacramenta suprascripta ab hoc instante Pascha usque ad sextum vin (sic) suam plenissime obtinebunt, salvo sacramento fidelitatis erga dominum abbatem et ecclesiam, quod non usque ad sextum Pascha tantum, sed semper vin suam conservabit. Et quia supradicta omnia pro bono pacis et communi utilitate constituta sunt, concessit dominus abbas burgensibus, ut ex his paccionibus prefixo tempore transacto nulla consuetudo possit ab eis exigi vel eis imponi seu ad lesionem ipsorum vel heredum suorum aliquo modo retorqueri. His abditur (sic) quod si quis eorum qui Cluniaci morantur denunciatum hostem ecclesie contra suprascriptum modum hospicio susceperit vel in aliquo consilium ei vel auxilium prebuerit, XX solidorum pena damnetur. Que tamen pecunia ad supra nominatas secundum jam dictam distinctionem burgensium expensas servabitur. Actum est hoc anno ab incarnacione Domini millesimo centesimo quadragesimo VI, anno primo donni Lucii pape secundi, IIIIo kalendas febroarii. Charte partie par le mot cirografum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung