CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4099     View  [Back]
Charta qua Nicolaus, Cameracensis episcopus, diffinivit controversiam existentem inter priorem Sancti Salvii et abbatem Sancti Johannis de Valentianis.
Nicolaus, divina miseratione Cameracensium episcopus, tam futuris quam præsentibus in perpetuum. Controversiam inter ecclesiam Sancti Salvii et Sancti Johannis abbatiam super variis importunitatibus diu habitam consilio personarum nostrarum decidentes, ecclesiæ Sancti Salvii possessionis suæ jura, quæ in parrochia Sancti Gaugerici hactenus tenuerat, auctoritatis nostræ munimento assignamus. Quod autem antiquitatis argumento comitem et servientes suos, dapiferum scilicet, pincernam, pistorem, camerarios et portarium, coquum et culcitrarum portitorem, duodecim etiam pares cum domesticis servientibus de pane eorum viventibus, et canonicos cum familia sua, parrochianos Sancti Johannis fuisse collegimus, baptismum et sepulturam et cetera quæ parrochianis suis necessaria sunt, ecclesiæ Sancti Johannis pace utriusque ecclesiæ concessimus. Decretum est itaque ut parrochiani Sancti Gaugerici, tam in burgo quam in castro Valentianensi commanentes, in baptismate, sepultura et in oblationibus, et ceteris quæ parrochialia sunt, ab ecclesia Sancti Johannis nullatenus suscipiantur, sed ab ecclesia Sancti Gaugerici, sub tutela Sancti Salvii, absque ulla decisione inrefragabiliter possideantur. Cum autem quæ præsignata sunt pace utriusque ecclesiæ ordinaverimus, in prævaricatores quoad resipiscant [excommunicationis] sententiam proferimus, atque canonica subsignatione et sigilli nostri impressione hujus nostri decreti paginam confirmamus. S. Theoderici, præpositi et archidiaconi. S. Johannis, Alardi, Evrardi, archidiaconorum; Guerimboldi, Geraldi, sacerdotum; Guillelmi, Hugonis, Radulfi, levitarum; Adam, Eustachii, Roberti, Johannis, Hugonis, Gualteri, Albrici, sublevitarum. Actum anno incarnati Verbi MCXLV. Ego Guerimboldus, cancellarius, recensui. Ut autem hæc omnia quæ prænotata sunt vera esse credantur, ego Nicolaus, Dei gratia Cameracensis ecclesiæ episcopus, assensu personarum nostrarum et totius capituli nostri, hanc cartam sigilli nostri auctoritate et probabilium virorum attestatione munivi. S. domni Parvini, abbatis Sancti Sepulcri Cameracensis. S. Adæ, abbatis Sancti Andreæ de Castello. S. Gualteri, abbatis Sancti Auberti. S. Theoderici, præpositi et archidiaconi. S. Johannis, Alardi, Evrardi, archidiaconorum. S. Guerimboldi, cancellarii. S. Guerimboldi, Geraldi, sacerdotum. S. Guillelmi, Bartholomei, Gualteri, levitarum. S. Roberti, Eustachii, Hugonis, Gualteri et Mathæi, sublevitarum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung