CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4103     View  [Back]
Notificatio et confirmatio chartæ Remorum archiepiscopi de quo supra, ab episcopo Cameracensi factæ.
Nicolaus, divina miseratione Cameracensis episcopus, tam futuris quam præsentibus in perpetuum. Mandato domini papæ bonæ memoriæ Lucii et præcepto domini nostri Sansonis, Remorum archiepiscopi, assentientes, quæ privilegio suo universitati ecclesiasticæ sub privilegio exposuit subnotavimus: «S., Dei gratia Remorum archiepiscopus, universis ecclesiæ filiis in perpetuum. Felicis memoriæ, etc. (ut supra, no 4101, usque) anno VI. Drogo, cancellarius, recognovit, scripsit et subscripsit.» Hujus igitur munitionis auctoritate confirmati concordiam per nos factam episcopali auctoritate confirmamus, et, ut inrefragabilis permaneat, in prævaricatores quoad resipuerint excommunicationis sententiam proferimus, atque canonica subsignatione, nostra quoque subsigillatione hujus nostri decreti paginam confirmamus. S. Theoderici, præpositi et archidiaconi. S. Johannis, Alardi, Evrardi, archidiaconorum. S. Geraldi, archidiaconi. S. Gyerimboldi et Gerardi, sacerdotum. S. Guillelmi, Bartholomæi, Radulfi, Gualterii, levitarum. S. Roberti, Eustachii, Hugonis, Gauterii et Mathæi, sublevitarum. Actum incarnati Verbi anno MCXLV, præsulatus domni Nicolai IX. Ego Guerimboldus, cancellarius, scripsi et recognovi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung