CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4125     View  [Back]
Bulla Eugenii papæ III, ad Petrum, Cluniacensem abbatem, qua ei confirmat subjectionem monasterii Balmensis.
Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum. Gloriosa et ammirabilis divinę providentia majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum amministratio singulorum. Sicut autem filii obedientię in sinu matris ęcclesię gratiosę consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idolatrię scelus incurrunt, severitatis ęcclesiasticę disciplinis sunt artioribus coercendi. Balmense utique monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonę opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit, unde tam in spiritalibus quam in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem placuit ei qui ab ęterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque justitia preeunte, dilecte in Domino fili Petre, abbas, Balmense monasterium cum omnibus quę inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis, prestante Domino, poterit adipisci, tibi et successoribus tuis et per vos Cluniacensi ęcclesię in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi sęcundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter conservetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt ęcclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore optinuerit, numquam abbatis sed prioris nomen tantummodo sortiatur, salva nimirum apostolicę sedis auctoritate. Si qua igitur in f[uturum] ęcclesiastica secularisve persona, etc. Ego Eugenius, catholicę ęcclesię episcopus, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Humbaldus, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Johannis et Pauli, subscripsi. Ego Guido, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Laurentii et Damasi, subscripsi. Ego Hugo, presbiter cardinalis tituli in Lucina, subscripsi. Ego Aribertus, presbiter cardinalis tituli Sanctę Anastasie, subscripsi. Ego Julius, presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli, subscripsi. Ego Guido, presbiter cardinalis tituli Pastoris, subscripsi. Ego Jordanus, presbiter cardinalis tituli Sancte Susannę, subscripsi. Ego Oddo, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum, subscripsi. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancti Adriani, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sancti Angeli, subscripsi. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancte Marie Nove, subscripsi. Ego Guido, diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu, subscripsi. Ego Jacintus, diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmydyn, subscripsi. Datum Autisiodori, per manum Guidonis sancte Romanę ęcclesie diaconi cardinalis et cancellarii, X kalendas septembris, indictione X, incarnationis Dominicę anno Mo Co XLo VIIo, pontificatus vero domni Eugenii III pape, anno IIIo.
(Au dos:) Privilegium Eugenii pape III, de concessione Balmensis monasterii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung